{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 256.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 256.5-8","ref":"256.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/256.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/256.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/256.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Nam docendo alios, ipsi euaderent ignorantes, & scientiae qualitas de alia mente in aliam quasi de subiecto in subiectum transiret, quod non conuenit qualitatibus. Neque aliam quandam specie similem scientiam in discipulo ipsi per proprium generant. Talis enim generatio ad qualitates pertinet corporales, non ad humanam scientiam, cuius actio clauditur intus, & operantem perficit potius quàm externa. Caeterum quonam pacto magister discipulum edocet? Duo sunt artium gene ra. Aliae sunt quarum materia circa quam uersantur, nullum habet in se principium ope ris effectiuum, sicut lutum aut saxum, ita subesse uidentur figulo & sculptori, ut manum dunt axat expectent artificis, ipsa uerò suapte natura nihulmementi habeant ad opus efficiendum. Alię uerò artes sunt, quarum materia performam quandam motum agit ad opus, quod quidem naturale est potius quàm artificiale dicendum. Sic terra subest agricolae, sic medieo corpus humanum. Quippe foecunditas soli ad segetes producendas agricolae, & corporis humani complexio ad sanitatem recuperandam medico confert quamplurimum, usque adeo ut saepe ager absque cultura producat segetes, & com plexio corporis nostri sine medentis opera pellat morbos. Quod significat & agro inesse semina segetum per naturam, & complexioni semina sanitatis. Ergo in primo artium genere artifex ille Dominus materiae uocatur atque magister, in secundo uerò excitator naturae atque minister. Artem docendi ad secundum id genus spectare, hoc nobis testimonio esse potest, quòd animus qui tanquam materia uidetur subesse docenti, nonnunquam antequam audiat, praesagit audienda, & postquam audiuit, audita reddit uberiora & meliora, & saepe licet non audiat, ex se parit, quippe qui semina scientiarum non minus quàm ager segetum possidet. Vnde qui docet, minister est potius quam magister. Quapropter Socrates apud Platonem in libro de selentia Thaeetheto, inquit, se filium obstetricis esse, & obstetrici persimilem, utpote qui in erudiendis hominibus non inducat scientiam, sed educat, sicut obstetrices conceptos iam foetus edumeunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 256.1-4","label":"256.1 to 256.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/256.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/256.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 257.1-4","label":"257.1 to 257.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/257.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/257.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}