{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 259.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 259.1-4","ref":"259.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/259.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/259.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/259.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Ergo sicut illa in aeternitate continuè sine ulla mutatione manent, ita coelum sub tempore con tinuè absque ulla quiete transcurrit. Si coelorum configuratio nullo modo permanet, mul tò minus corpuscula, quae sub coelo sunt, & coeli rapacitate raptantur. Nec esse est enim haec per influxum & effluxum, condensationem rarefactionemque, intensionem, remissionemue qualitatum, consonantiam & dissonantiam complexionis, caeterosque motus con tinuè uariari. Quod quidem abundè Plutarchus & Proculus demonstrauerunt, & ante illos Heraclitus inquit. Quemadmodum non possumus eandem torrentis aquam bis intrare, aut eandem rotae currentis particulam bis similiter tangere, ita similem omnino di spositionem complexionemque corporis per duo puncta perseuerantem assequi non ualemus. Si nullius corporis affectio per duo momenta prorsus eadem & similis perseuerat, in eodem momento incipit qualitas talis, & desinit. Quod in natura incipit, nondum abso lutum existendi uel operandi actum possidet, quod desinit, talem iam actum non retinet. igitur in eo puncto in quo esset qualitas illa dicitur, dici etiam potest non esse, cum nondum à non esse omnino discesserit, & iam in non esse labatur. Et quia celeritas temporis linguae celeritatem superat, dum esse illam pronuncias, te pronunciante, subterfugit prius quam hoc ipsum uerbum est, ore protuleris. Et ut Timęus inquit, fallit pronunciantem, nec unquam ueren quicquam de hac pronunciatur aut percipitur. Nec esse magis quàm non esse dici potest, cum & sit, & non sit pariter, dum profertur. Quoniam uerò quae con tinue permutantur, quatenus mutantur, eatenus fiunt, quae uero fiunt, dum fiunt, reuera non sunt, ideo quęcunque ita mutantur & fiunt, non tam dicuntur esse, quàm esse uideri. Quid uerò dicemus de tempore? quod semper falso dicitur esse, cum eius (ut ita lo quar) sit non esse. Sane de quolibet pręsenti momento uerè dicitur, hoc non est tempus, sed temporis terminus. De praeterito autem aut futuro duntaxat affirmantur esse tempus. Siquidem continuam successionem quandam tempore significari putamus. Praete ritum uerò futurumque non est. Igitur esse temporis quodammodo in non esse locamus. Momentum uerò, quod est terminus temporis, dum esse pronunciamus, uertitur in non esse, atque pronunciantes mentiri compellit.","prev":{"citation":"Opera omnia 258-2","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/258-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/258-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 259.5-8","label":"259.5 to 259.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/259.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/259.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}