{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 26.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 26.1-4","ref":"26.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/26.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/26.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/26.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Hic magnanimitatem, fortitudinemque praestantissimam, qui nihil in terris concupiuit tanquam magnum, nihil timuit tanquam durum. Hic temperantiam singularem, in quo uix primi animi motus (& illi quidem remissi, & decentes) apparuerunt. Hic mansuetudinem incredibilem, qua super biam societatis humanae pestem penitus expellamus. Quis enim mansuetior illo, qui ci summus omnium esset, se infimis adaequauit? Hic ardentissimam in omnes homines charitatem, qui non sibi tantum, uerum etiam toti hominum generi uixit, qui & mortuus est libenter, ut caeteros à morte redimeret. Hic & contemplandi & agendi regulam perfectissima, qui saepe curandis hominum erroribus, atque morbis saepissimè reb. diuinis contemplandis incubuit. Huius uitae testes nobis sunt scriptores quidem ab initio plures, omniumque grauissimi. Imitatores uerò quam plurimi, & mundus denique uniuersus. Ostendit se Christus publicè hominibus breue tempus. Non enim quoad illum decebat, ultra & illud nobis sufficiebat, tot uerò patrauit miracula, ut loannes dicat, si scriberentur singulatim, ne mundum quidem ipsum libros capere posse. Vitam eius utpote celeberrimam, cunctisque mirabilem plures quam quatuordecim scripsisse traduntur. Soli tamen illi in usu sunt, aut aliquando fueruntur, qui non humana, sed diuina scripsere manu. Qua les sunt Matthaeus, Marcus, Lucas, loannes. Matthaeus Hebraice scripsit, cuius textum Hebraicum Hieronymus (inquit) temporib. suis in Bibliotheca Pamphili extare, sic etiam factam fuisse transcribendi illius facultatem à Nazareis, qui in Bersabe, & per Syriam hoc uolumine utebantur. Panthenus etiam Stoicus Christi martyr cum usque ad Indiam interiorem Christi uerba praedicando penetrauisset, inuenit ibi tum Bartholomaei Apo stoli semina, tum etiam Matthaei Hebraicum Euangelium, secumque attulit. Haec Eusebi us. Reliqui tres, qui dicuntur Euangelistae, Graecè scripserunt. Legenatur quoque apud an tiquos Christianos quinti Euangelistae Euangelium, quod secundum Hebraeos appellabatur, probatum satis ab Ignatio, ac Origine, & ab Hieronymo ex Hebraica lingua in Graecam Latinamque conuersum. Haec ab Hieronymo. Atque in hoc uel maximè Christia na elucet ueritas, quòd Christianorum coetus ab ipso exordio haud temere quoslibet scri ptores admittit, sed sanctos, simplices, sobrios, & quam electissimos. Qui uerò ex primis illis in precio sunt, partim Christum ipsum, partim eius discipulos audierunt, qui & si di uersis linguis, temporib.","prev":{"citation":"Opera omnia 25-2","label":"Cap. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/25-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/25-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 26.5-7","label":"26.5 to 26.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/26.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/26.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}