{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 260.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 260.6-8","ref":"260.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/260.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/260.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/260.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Quam cum terminatum mundi corpus neque ex se habere, neque totam simul ab alio possit accipere, oportet ab opifice suo atque motore paulatim momentis singulis haurire. Haurire inquam momentaneum, & subitò euanescentem. Siquidem & temporalis essentia omnino temporaliter accipit, & terminata natura capax aeternitatis, cuius infinitè totaque simul potentia est, esse non potest. Sanè & natura mundi infinitatem simul non potest accipere. Et aeternalis infinitas cum indiuidua totaque simul constet, à nullo potest accipi paulatim. Hic Proculus ista distinguit: Essentias immobiles esse quidem à Deo quodammodo semel, sed à seipsis suamet uirtute seruari. Nam cum sine motu tetae simul inde sint, ideo stabiles per se deinde perseuerare posse quodammodo, suaque uirture iam à quibusdam potentijs suis in suos actus posse procedere. Quamobrem tales essentias per se subsistentes nominat, seque quodammodo producentes affirmat, machinam uerò corpoream, & post animae motum, tempusque, & una cum motu temporeque corporeo profluentem nihil habere stabile, nullamque habere uirtutem suimet seruatricem. Itaque non substantialem aut ueram, sed umbratilem omnino falsamque, qua Manichaeorum more cognominat, perpetuò dilabentem, perpetuoque influxum desuper instaurante prorsus egentem, quasi corporis umbras in aqua uelocissimè perfluente. Hinc illud Timaei. Mundum intelligibilem semper quidem esse, nunquam uerò fieri dicimus, sensibilem uerò fieri cerrè semper, esse nunquam. Hic Proculus addit mundum illum numero eundem semper existere, hunc uerò non propie unum eandemque numero esse unquam, sed potius unum, eundemque numero continue recreari. Et quantum corpus est, fieri semper, atque incipere, quantum uerò a mente diuina dependet, factum esse semper, finemque subitò consequi. Sed huius paradoxon finem iam habeat.","prev":{"citation":"Opera omnia 260.1-5","label":"260.1 to 260.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/260.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/260.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 261.1-4","label":"261.1 to 261.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/261.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/261.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}