{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 261.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 261.1-4","ref":"261.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/261.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/261.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/261.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quoniam igitur tota sensibilis machina uanitas quędam est, uanitatisque quotidie sensibus causa, ideo exclamauit Sa lomon: Vanitas uanitatum, & omnia uanstas. Non est igitur in rebus sensibilibus ueritas. Sed nunquid in anima? Forsitan est in anima, non tamen (ut opinatus est Protagoras atque Epicurus) in ea parte animae quae sensus est, quia extra se respicit, & cum passione quadam sentire compellitur, frequentibusque nugis deluditur sensibilium. Propterea Xenophantes, Parmenides, Zeno Melissus, Stilpho, dixerunt nihil ueri sensibus comprehendi. Idem fermè Anaxagorae Empedoclique placuit & Platoni. Nam etiam si quis dixerit esse aliqua sensibilia eodem modo semper manentia, & quęstionem nobis de So le atque stellis afferat, in quibus facilè conuinci non possit, quòd cita mutabilitate nos fallant, illud certè nemo est, qui non cogatur fateri, nihil esse sensibile, quod non habeat simile falsum, ita ut internosci non possit. Nam ut alia praetermittam, ut Augustinus inquit, omnia quae per corpus sentimus, etiam cum ea non adsunt sensibus, imagines tamen eorum patimur tanquam prorsus adsint, uel in somno, uel in furore. Quod cum patimur omnino, utrum ea ipsis sensibus sentiamus, an imagines sensibilium sint, discernere non ualemus. Si igitur sunt imagines sensibilium falsae, quae discerni ipsis sensibus nequeunt, & nihil percipi potest, nisi quod a falso discernitur, non est constitutum iudicium uerita tis in sensibus. Atque fieri forte potest ut sensus aliqua uerè percipiat, ut Aristoteli placuit, nunquam tamen discernit uerè ne an contrà percipiat, & cùm ueritas rerum naturalium in eo consistat, ut diuinae mentis congruat rationibus, quemadmodum ueritas artificiorum, ut congruat artificiosae mentis ideis, sensus congruitatem eiusmodi non agno scit, ideoque non habet ueritatis examen. Rursus cum cognoscentis potentiae ueritas nunc oriatur, quando potentia rebus congruit cognoscendis, perficiatur autem, quando rerum adaequatur ideis sensus, qui neque illam congruentiam, neque adaequationem animaduertit, caret iudicio ueritatis.","prev":{"citation":"Opera omnia 260.6-8","label":"260.6 to 260.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/260.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/260.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 261.5-8","label":"261.5 to 261.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/261.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/261.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}