{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 262.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 262.1-3","ref":"262.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/262.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/262.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/262.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Ac nemo est tam insanus, quin ex alijs alia inferat argumentando, & ita fermè ab imaginibus ad imagines argumentetur, sicut sana mens ad res ipsas percurrit ex rebus. Vis ergo rationalis nunquam ab homine separatur. Quod si ab hac non separetur ueritas, ab anima numquam ueritas separabitur. In hac disserendi uirtute duae insunt necessitates, altera secundum subiectum eius, altera secundum eius usum. Prima quidem necessitas est, quia ipsa disserendi facultas toti hominum specie sic insita est, ut nequeat separari. Secunda uerò necessitas, quae in eius usu conspicitur, duplex est, absoluta, & relatiua. Absoluta quidem necessitas in tribus apparet, scilicet in disciplinae principijs, definitionibus, proprietatibus. Principia sunt huiusmodi. Quicquid est, aut per se est, aut per aliud. Contraria sua se natura repellunt. Omne totum est majus sua parte. Suum cuique tribuendum est. Haec & talia plurima necessariò ita se habent, ut necessario cognoscantur, quia neque possunt unquam aliter se habere, neque ab aliquo quamuis imperitissimo ignorari. Eit quoque necessitas in definitionibus, ut quando sic circulus definitur. Circulus est figura a cuius centro ad circumferentiam omnes lineae in rectum ductae sunt aequales. Quamuis enim uel talis uerborum coniunctio in ore, uel figuratio talis in puluere sit contingens, ueritas tamen illa est necessaria & sempiterna, quòd illa ipsa circuli est natura. Similis in proprietatibus necessitas est, id est, quòd circulus est capacissimus omnium figurarum. Atque ut caetera omittam, nónne in numeris à necessaria ueritate in necessariam ueritatem absque fine transcurrimus? Bis duo quatuor. Ter tria nouem. Bis quatuor octo, & quae sequuntur. Idem facimus in composi ionibus comparationibusque figurarum. Quod si definitiones proprietatesque in principijs confluunt, quia effluunt ex principijs, principia uerò necessariò insunt semper uirtuti rationali, unde assiduè aliqua de re ratiocinetur, fit ut hae tres necessariae ueritates, quae omnes absolutae uocantur, in naturali hominum dialectica comprehendantur. Restat necessitas relatiua, quae etiam tres habet partes.","prev":{"citation":"Opera omnia 261.5-8","label":"261.5 to 261.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/261.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/261.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 262.4-7","label":"262.4 to 262.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/262.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/262.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}