{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 263-2","citation":"Ficino, Opera omnia 263-2","ref":"263-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":412,"text":"Cap. VII. Eque audiendi sunt Sceptici, si negauerint in animis nostris esse ueritatem, quia uideantur de singulis dubitare. Non enim de omnibus dubitat animus, ut apparuit in omnibus necessarijs ueritatibus quas narrauimus, & similibus. Hoc mihi candidum uideri scio. Hoc mihi iucundè olere scio. Hoc dulciter gustum attingere scio. Quis nesciat summum bonum esse, quo nihil praestantius? Et esse uel in homine, uel extra hominem, & si in homine, uel in animo, uel in corpore, uel in utroque. Quis non certò sciat Deum esse, uel non esse? & si sit, oportere unum esse, uel plures, & si plures, aut finitos numero, aut infinitos? Oportere Deum esse corporeum, uel incorporeum. Ac si non sit corporeus, esse necessariò incorporeum. Item regulas multas astrologiae & medicinae certas esse declarat effectus, ut arithmeticas & geometricas praetermittam, quibus nihil est certius. Et quod majus est, si quando animus de re aliqua dubitat, tunc etiam de multis est certus. Nam se tunc dubitare non du bitat. Ac si certum habet se esse dubitantem, à ueritate certa id habet certum. Quippe qui se dubitantem intelligit, uerum intelligit, & de hac re quam intelligit, certus est, de uero igitur est certus. Atque omnis qui utrum sit ueritas dubitat, in seipso habet uerum, unde non dubitet. Nec ullum uerum nisi ueritate uerum est. Non igitur oportet eum de ueritate dubitare, qui potuit undecunque dubitare, ut Augustinus inquit, praesertim cum non modo se dubitare intelligat, sed quòd hoc intelligit animaduertat, & quòd ani maduertit agnoscat, ac deinceps in infinitum. Discernit praeterea dubium animum ab indubio. Nec eum latet quando satius foret non dubitare, & quàm ardenter cupiat ueritatem. Certitudinem cum dubio comparat, quo fit ut de utrisque sit certus. Est insuper certus se inuestigare, sentire, uiuere, esse. Siquidem nihil dubitat qui non est, uiuit, sentit, & inuestigat. Certus quoque est se non esse primam ueritatem, quippe cum ipsa per se non dubitet. Scit eam dubitatione & errore non implicare. Scit oportere se in iudicando falli aut non falli. Scit siue fallatur, siue non fallatur, dum iudicat, se proculdubio uiuere. Postremò non ignorat esse extra animum suum aliquid aliud in natura quod ipsi inferat dubium. Tales quaedam certae ueritates in ipsa etiam dubitatione perspiciuntur. Quo admonemur ut Aristonem, Pyrrhonem atque Herillum non metuamus, qui dum opinantur nihil à nobis uerum sciri, ipsi proculdubio sciunt opinionem hanc suam oportere aut ueram esse, aut falsam. Sciunt si uera est, nonnihil ab homine uerum intelligi. Sciunt si falsa est, opinionem eis oppositam esse ueram scilicet aliquid ab homine uerum sciri. Obiectio Peripateticorum & responsio, quod ueritas animum familiariter","prev":{"citation":"Opera omnia 263","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263"},"next":{"citation":"Opera omnia 263-3","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}