{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 263.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 263.1-4","ref":"263.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"LIBER XII. Rationes multae & signa, quòd mens humana intelligendo mente diuina Cap. formatur. LATO Philosophorum pater in epistola ad Syracusanos de comparanda sapientia disputans, quinque, inquit, potissimum ad rei cuiusque cientiam concurrere oportere, nomen, descriptionem, idolum, formulam, & ideam. Exemplum de circulo, sicut ipse, ponamus, ut idem de caeteris omnibus arbitremur. Animus noster ad scientiam circuli commonetur saepenumero per auditum, quando audit tum nomen hoc circulus, tum circuli descriptionem huiusmodi: Circulus est figuta, quae aequis interuallis undique distat à medio. Admonetur quoque per uisum, uando circulum uel torno factum ex ligno uidet, uel in pariete signatum, qui non uerus est circulus, quoniam non perfectus, sed ueri idolum & simulachrum. Per haec tria commonitus animus auidus ueritatis, eruit in actum ingenitam sibi circuli formulam, per quam uelut characterem ad ipsam circuli ideam in mente diuina uigentem aciem dirigit, quae quidem directio est scientia circuli. Ostendit autem in ea epistola Plato, ani mum corpore clausum non posse ad ideam absque quatuor illis gradibus surgere, quia oportet illum iam diu infra se lapsum, primum per illa tria in se reuerti, deinde per formu lam quam in se habet, supra seipsum ascendere ad ideam. Sicut enim formae rerum à mente diuina in materiam per infimam animae uirtutem traijciuntur, id est, per semina formarum uirtuti huic infusa, ita è formarum corporalium perceptione non fit transitus in diuinae mentis ideas, nisi per summam animae partem, id est, per innatas formulas idearum, ut à formis corporis, quae omnino temporales sunt, quia tàm essentia quàm affectione mutantur, transcendatur in formas diuinae mentis aeternas omnino, quia nulla ex parte mutantur, per mentis humanae formas partim aeternas, partim etiam temporales, quia per essentiam manent, per affectionem uerò ex habitu uertuntur in actum, atque contra. Merito enim faber qui materiam formaturus est, ipse disponit.","prev":{"citation":"Opera omnia 264","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/264","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/264"},"next":{"citation":"Opera omnia 263.5-7","label":"263.5 to 263.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}