{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 266.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 266.1-4","ref":"266.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/266.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Quapropter idea immutabili opus est ad rationem circuli immutabilem comprehendendam. Secunda, Circulus qui uel torno fit, uel pingitur, non est purus, quia nonnihil rectae figurae habet admixtum. Similiter phantasia quae sequitur illius aspectum, puram rationem circuli non assequitur, quę est à figura eius opposita penitus segregata. Ratio quo que si phantasiae auscultauerit, fallitur, oportet ergo ut ad puram ideam recurrat, qua cernat purum. Tertia. Scientia uera circuli in eo consistit, ut quid sit circulus, cognoscatur. Quatuor uerò illa qualitatem potius significant quàm substantiam, quia & ipsa sunt qualitates. Quarta. Verus perfectusque cognoscendi modus, modum sequitur essendi. Itaque sicut tàm circulus, quàm reliquae rerum species à mente diuina per idearum ideas concipiun tur & pariuntur, sic à sequentibus mentibus per easdem cognoscendae uidentur, ut omnes scientiae primam pro uiribus scientiam imitentur. Veritas rei creatae in hoc uersatur, ut ideae suae respondeat undique. Scientia uerò in hoc praecipuè ut mens congruat ueritati. Non potest autem rei ipsius ueritati quadrare, nisi ideae quoque quadret, in cuius congruitate sita est ueritas, ut ita per ideam, quae rei causa est, rem cognoscat, siquidem uera scientia est per causam. Ideo loannis Euangelistae theologia, quae ideam appellat ra tionem diuinam, eam ipsam rationem uocat ueritatem, quia per eam res & uere subsistant, & cognoscantur uerè. Quinta. Inteilectus quaelibet creata in ipsorum rationibus absolutis intelligit & dijudicat. Et sicut plerunque eadem sensibilia natura sua omnibus sentientibus praesto adsunt, neque mutatis istis illa inde mutantur, ita eaedem intelligibiles rationes ubique & semper cun ctis rationantibus sese monstrant, manentque stabiles in seipsis, dum ratiocinantium animi magis minusue ad illas accedunt. Rationes huiusmodi creatis omnibus praestantiores sunt, non ob id solum quòd per ipsas tanquam regulas creata quaeque probantur, reprobanturue, sed ob hoc insuper, quod tum propter amplitudinem, tum propter simplicitatem sunt priores.","prev":{"citation":"Opera omnia 263.5-7","label":"263.5 to 263.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/263.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/263.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 266.5-7","label":"266.5 to 266.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/266.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}