{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 266.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 266.5-7","ref":"266.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/266.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":261,"text":"Quapropter in ipso sunt Deo, per quas ipse & discernit singula & di sponit. Quando igitur intellectus apprehendit rationes huiusmodi, tunc apprehendit quodammodo tàm Deum in quo sunt, quàm res quarum illae sunt exemplaria, prius tamen se cundum naturalem originem quandam quodammodo apprehendit Deum quo illę sunt, quam res quibus non insunt, quamuis adsint. Neque incredibile uideri cuiquam debet per incor poralia exemplaria corporalia quaelibet cognosci, potius quam econuerso. Nam per imagines sensibilium spiritales, siue in sensibus, siue in speculis illae sint, sensibilia corpora, non contrà sentimus. Quod autem ita hac in re decipiamur, ut dum spiritalia rerum exemplaria intuemur, sępe intueri solum naturas rerum corporeas arbitremur, quid mirum, cum et infantes quando in speculis uident simulachra corporum incorporea, & somniantes quan do cogitant imagines spiritales, corpora uidere se credant? Sed de hoc planius in sequen tibus. Adde his rationibus signa duo, alterum per intellectum, alterum per uoluntatem. Per intellectum hoc pacto. In speciei naturalis ceum pulchritudinis cognitione, primò quidem descriptionem pulchritudinis aliquam singulis rebus pulchris communem excogitamus. Addimus statim proprietates aliquas pulchritudinis à descriptione deductas. Flas notiones forsitan concedemus, posse per formulam pulchritudinis menti innatam excogitari. Sed quando in hac ipsa consideratione diutius immoramur, inuenimus eam naturam pulchritudinis quam definimus, quia mera sit esse infinitam, & quia infinita sit, esse Deum. Nullus autem sanae mentis concesserit per formulam ter terminatam, & infrà Deum interuallo longissimo imò incomparabili existentem, apprehendi naturam infinitam, ipsumque Deum. Igitur mens per formulam suam ex habitu eductam in actum, ideae ideę diuinę quadam praeparatione subnectitur, cui subnexa, supra se surgit. Nulla enim res supra se unquam attollitur, nisi à superiore trahatur.","prev":{"citation":"Opera omnia 266.1-4","label":"266.1 to 266.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/266.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/266.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 267.1-3","label":"267.1 to 267.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/267.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}