{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 267.4-7","citation":"Ficino, Opera omnia 267.4-7","ref":"267.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/267.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/267.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/267.4.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Idque Socrates Theagi apertissimè declarauit, uidelicet à solo Deo tàm hęc, quàm alia disci, quemadmodum in libro superiore narrauimus. In sexto autem de repub. Plato Deum comparat Soli, ut in libro de amore exposuimus, ut quemadmodum summum in genere sensibilium se habet ad sensus & sensibilia, ita summum in genere intelligibilium se ad intellectus, & intelligi bilia habeat. Sol oculos uisuros, & co lores uisibiles procreat. Tribuit oculis generationem, uim uidendi, & uidendi actum, quia sine lumine nihil actu uidemus. Dat rursus coloribus generationem, ac uim qua oculos possint mouere, & actum per quem moueant. Sic Deus (ut scribit Plato) mentibus essentiam tribuit, deinde intelligendi uirturem, postremò ipsam infundit intelligen tiam. Rebus quoque intelligibilibus praestat essentiam, uim qua mentem mouere queant, & actum per quem moueant. Itaque mentis actum Deus cum intelligibilium actu coniun git, sicut Solis lumen oculi actum cum actu colorum. Et sicut in uidendo triplex est actus, motus scilicet coloris, aspectus oculi, fulgor lumini connectens actus reliquos inuicem, sic in intelligendo, ubi actus intelligibilium ueritas à Platone uocatur, actus mentis scientia. Actus utrorumque nodus apud Platonem est Deus, quin efficit ut & mens scienter intelligat, & res uere intelligantur, imò facit ut ipse intelligatur. Idcirco loannes Euangelista inquit, Dei mentem esse uiam, ueritatemque, & uitam, ac neminem ad Deum proficisci, nisi per ipsam. Est enim ueritas rerum intelligendarum, uita mentis intelligentis, uia per quam res ipsae menti influunt, & in qua mens rebus fit obuia. Quare & alibi dixit, eos solos ueritatis spiritum uidere posse, apud quos & in quibus est Deus. Nam si res bonae sub bonitatis ratione uoluntatem mouent, atque ideò bonitas ipsa uoluntatem mo uet per bonitatem ad bonitatem, neque aliud quicquam nisi bonitatem ipsam in singulis exoptamus, sequitur ut quia res uerae sub ratione ueritatis intellectum mouent, idcirco ueritas ipsa per ueritatem ad ipsam ueritatem moueat intellectum, neque aliud quicquam quàm ueritatem ipsam intellectus intelligat. Ipsam uerò bonitatem & ueritatem esse Deum ambigit nemmo. Lucentes oculi luce communi lucentia uident, autes aëreae com muni aëre aërea audiunt. Veridicae mentes ueritate communi uera intelligunt & pronuntiant. Voluntates quoque bonae ipsa bonitate communi afficiuntur ad bona.","prev":{"citation":"Opera omnia 267.1-3","label":"267.1 to 267.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/267.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/267.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 267.8","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/267.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/267.8"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}