{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 269","citation":"Ficino, Opera omnia 269","ref":"269","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/269","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":186,"text":"Quod omnes faciunt contemplantes, quos (inquit loannes) de plenitudine diuinae rationis accipere, quia scilicet quisquis uerè contemplatur speciem aliquam rerum, accepit iam in se aliquam ex numero idearum, quarum plenitudo est ipsa diuina ratio. Consummati uerò Theologi mentem aurum appellat ignitum, quia sicut aurum formam induitur ignis per quam calefit, rarescit & fulget, sic illa mens indu ta diuinęmentis ideas, per illas tum ueritatis lumine claret, tum bonitatis fomite flagrat. Paulus quoque Apostolus mentem diuinorum contemplatricem affirmat tùm quoridie renouari, tum in eandem cum Deo imaginem transformari, tùm unum cum ipso spiritum fieri. Trismegistus similiter ait ex mente pura & diuinitate quodammodo unum spiritum coalescere. Et Platonici omnes probant in rationibus contemplandis diuinam rationem tactu quodam mentis substantiali potius, quàm imaginato tangi unitatemque mentis propriam, Deo rerum omnium unitati modo quodam inextimabili copulari. Quod Plato in Phaedro & in Epinomide, & alibi saepe confirmat, praesertim quando in Phaedro diuinorum ait contemplatorum à reliquis segregari, purgari prorsus, haerere Deo, impleri Deo & in Epinomide, animum contemplatione perfectum penes diuinam unitatem unum prorsus euadere. Idem in libris de Repub. censet. Quaestio secunda. Quam ob causam in eo statu Deum nos uidere nequaquam animaduertimus?","prev":{"citation":"Opera omnia 268.5-6","label":"268.5 to 268.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/268.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/268.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 269-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/269-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}