{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 269-2","citation":"Ficino, Opera omnia 269-2","ref":"269-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/269-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Cap. III. D quaestionem secundam ita possumus respondere. Sicut oculus per speciem coloris formatus uidet colorem, speciem uerò per quam uidet, non cernit, sic forsitan intellectus quodammodo formatus idea, per hanc statim speciem ipsam AAnaturalem intelligit, quae per talem facta fuit ideam: ideam tamen ipsam nondum perspicuè intuetur, imò non agnoscit, licet intueatur. Fortè uerò sic accidit in contemplationis quadrationisque initio, sed quando pergit in contemplando, congruitque magis, ipsam quoque ideam suspicit clarius, agnoscitque, sed ubi eam suspiciat, nondum discerni Sicut enim pueri dum figuras suas in eo Solis fulgore, qui ambit superficiem aquae, prospiciunt, eas non in extrinseco lumine, sed in aquae fundo se putant uidere: ita mens adhuc rudis, dum rationes rerum in sublimi uidet Deo, in se aut in rebus alijs uidere se pu tat, praesertim cum ratio rei naturalis in Deo, uerbi causa ratio aëris, non Deum referat prorsus ut Deum, & ut principium uniuersi solutum ac liberum, sed ut exemplar aëris, quo fit ut mens quando ratione ipsa diuini aëris circunfunditur, Deum intelligat non tanquam Deum, sed tanquam aërem, Deum nanque uidet aëreum, id est, ad naturam aëris circunscriptum. Angeli uerò qui cunctis simul formantur ideis, per ipsam idearum omnium congregationem fontem uniuersae naturae conspiciunt. Sic enim diuinae substantiae non ex quadam ipsius parte, ut nos, sed toti fermè seipsos insinuant. Idcirco ubi il las uideant, animaduertunt. Idem continget & nobis quando in Deum penitus reformabitur. Nunc uerò non aliter in hac pene omnes decipimur, quàm plebeij qui cum mul ta nocte ad Lunam uideant, aiunt se in lumine Lunae uidere, cum tamen illud sit Solis lu men, quo etiam nocte uident. Sic ingrati homines lumine proprio & naturali uera se affirmant inspicere, quae in lumine communi diuinoque inspiciunt. Quòd si globus ipse So lis aut non exoriretur atque occideret, aut à nobis in sua illa figura nequaquam suspiceretur: ita nemo sciret undem lumen hoc mittatur in aërem, quo cuncta uidemus, sicut modo scit nemo unde lux demittatur in mentem, quia cuncta, discernimus, quia occultus est Deus, unde illa descendit. Descendit autem ita, ut sit intelligentiae nostrae principium, medium, atque finis. Principium, quia sicut ipsius oculi uisio à lumine externo fit tanquam uniuersali causa, ac etiam à scintilla quadam interiore inde accensa tanquam causa particulari, ita in nobis actus intelligendi ab ampla Dei mente pendet, & nostra. Medium uero, quia in ipsa aeternas discernimus rationes, quae in aeternitate sunt solum. Finis denique, quia ipsum duntaxat cognoscimus. Nam aeterna cuiusque rei ratio, in ipsa ęternitate nihil est aliud secundum essentiam quàm aeternitas. Hîc reuelatur diuinum illud Platonas tonis nostri mysterium, quod in septimo de repub. legitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 269","label":"THEOLO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/269","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/269"},"next":{"citation":"Opera omnia 270.1-4","label":"270.1 to 270.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/270.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}