{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 270-2","citation":"Ficino, Opera omnia 270-2","ref":"270-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/270-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"absque singulari ualore ualuisset unquam tanta terrarum spatia peragrare. Ergo age complatonice mi Bandine, quantum ego te amo, quantum & tu me amas, Atantum sicut & soles honora Platonem. Ac si Platoni nunc iterum peregrino opus est hospitio, hospes est. Rursus si parum isthic noto opus est praecone, esto praeco, si denique inter aduersarios trepidanti necessarium fuerit patrocinium, esto patronus. Excusatio quando breuius respondetur amicis. Marsilius Ficinus Antonio Calderino, S. P. D. Emo uel laetior aspicit amicorum literas, uel respondet alacrior quam Marsili us, cui nihil sine amicis est gratum. Quod autem duab. iam Epistolis tuis uix tandem reddiderim unam, Platonicus ille magnus Plotinus in causa est. Qui cum Platonem suum nuper resciuerit, (me duce siue potius traduce) in Italiam accessisse, me dies noctesque sedulus urget, ne permittam Platonem diutius absque fido Achate suo apud Italos peruagari. Ego igitur adeò ingenti huic operi uehementer incumbo, ut uix mei ipsius aliquando reminiscar. Cum primum, Plotinus me mihi reddiderit, reddet amicis. Excusatio quando breuius respondetur amicis. Marsilius Ficinus Callimacho. S. P. D. Ccepi tuas Callimache literas subtiliter & eleganter de daemonibus disputantes atque has quidem ualde daemonicas. Sed uide quam daemonicus amice sis, imò uerò diuinus. Dum enim certas non posse à daemone hominem occupari, Linterim te dęmone & quidem diuino occupatissimum esse demonstras. Quam quidem de relibentissime tecum pluribus agerem, nisi quouis momento Plotinus noster ad se reuocaret interpretandum. Quamobrem dum Plotinus detinet. Plato interea ad te profectus nostra opera tecum Latinè loquatur, hic etiam pro muneribus magnas tibi gratias agat, dum ipse gratiam habeo immortalem. Vale. Die. XVIII. Aprilis. M. CCCC. LXXXV. Quod qua uia ducit Deus pergendum sit. Marsilius Ficinus Francisco Bandino, S. P. D. Latonem Bandine quem petitis, arbitror iam ad uos ante has literas peruenisse,","prev":{"citation":"Opera omnia 270","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/270"},"next":{"citation":"Opera omnia 271-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/271-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}