{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 271-2","citation":"Ficino, Opera omnia 271-2","ref":"271-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/271-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"hunc ergo feliciter interea legite, dum ego do operam ut quando quod legatis lecto Platone, Plotinum: Plotinus noster Platonicorum unà cum Platone suo facilè prin ceps, quinquaginta & quatuor diuinos composuit libros. Trigesimo eius libro hac ho ra, (Deo aspirante) extremam imposui manum. Ita profectò iubet Deus omnipotens, hac nos diuina prouidentia ducit, hac ergo sequamur. Dubitatio, Vtrum opera Philosophica regantur falo an prouidentia. loannes Pannonius Marsilio Ficino Platonico, S. P. D. Egi Budae in Epistola ad Bandinum, item in prooemio tuo super Platonem & in prooemio Theologiae tuae, quantum astruas prouidentiae, quod aliquis esse fa ti, suspicabitur: Primo non uideo equidem ad quid seruiat prouidenuae renoua Eto antiquorum Theologia, praeterea memini cum olim in Italiam profectus latinis literis, & Graecis erudirer Florentię, me à duobus uestrorum Astrologis audiuisse, te ex quadam syderum positione antiquas renouaturum Philosophorum sententias. Quam quidem positionem syderum & si audiuerim non satis recolo, sed te arbitror me minisse, imò & per te inuenisse. Adduxeruntitem illi Astrologi ad suum iudicium confirmandum quod fatali quodam tempore antiquum cytharae sonum, & cantum, & carmina Orphica obliuioni prius tradita luci restituisses, mox & Mercurium Trismegistum antiquissimum traduxisti, & Pythagorica multa. Item carmina Zoroastris explanauisti, & antequam Florentia huc redirem transferendo Platoni manum inijceras, ijsdem, (ut equidem suspicor) Astronomicis auspicijs. Quod autem haec non tam prouidentia, quàm fato quodam fiant abs te, illud etiam argumento est, quod ante haec omnia, antiquum quendam Philosophum siue poëtam, utpote adhuc adolescens, leuiter propagasti, quem deinde meliori fretus consilio suppressisti, & (ut audio) pro uiribus extraxisti, neque fuerat illud diuinae prouidentiae munus, quod ipse aetate prudentior factus, meritò iudicasti damnandum. Equidem te amice, moneo, caueas ne forte curionsitas quaedam sit isthaec renouatio antiquorum, potiusquam religio. Quod diuina prouidentia statuit antiqua renouari. Marsilius Ficinus loanni Pannonio, S. P. D. CInostra quae legisse te dicis intellexisses, non dubitares nunc qua potissimum ra","prev":{"citation":"Opera omnia 270-2","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/270-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/270-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 271-3","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/271-3"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}