{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 272.1-2-4","citation":"Ficino, Opera omnia 272.1-2-4","ref":"272.1-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/272.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/272.1-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/272.1-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":317,"text":"Sed ob incredibilem tum uerborum breuitarem, tùm sententiarum copiam sensusque profunditatem, non translatione tantum linguae, sed commentarijs indiget. Nos ergo in Theologis superioribus traducendis & explanandis, hactenus laborauimus. Nunc uerò quotidie in Plotini libris similiter laboramus, huic operi nos, sicut & illi suo, diuinitus destinati, ut hac Theologia in lucem prodeunte & poëtae desinant gesta mysteriaque pietatis impiem fabulis suis annumerare, & Peripatetici, id est, Philosophi omnes admoneantur non esse de religione tanquam de anilibus fabulis sentiendum. To tus enim terrarum orbis à Peripateticis occupatus in duas plurimum diuisus est sectas, Alexandrinam & Auerroicam. Illi quidem intellectum nostrum esse mortalem existimant, hi uerò unicum esse contendunt. Vtrique religionem omnem funditus aequè tollunt. Siquis autem putet tan diuulgatam impietate tamque acribus munitam ingenijs, sola quadam simplici prędicatio ne fidei apud homines posse deleri, is à uero longius aberrare palàm reipsa protinus con uincetur. Maiori admodum hic opus est potestate. Id autem est uel diuinis miraculis ubique patentibus, uel saltem philosophica quadam religione Philosophis eam libentius audituris quandoque persualura. Placet autem diuinae prouidentiae his seculis ipsum religionis suę ge nus authoritate ratio neque philosophica confirmare, quoad statuto quodam tempore ueris infimam religionis speciem, (ut olim quandoque fecit) manifestis per omnes Gentes confirmet miraculis. Quod uerò tu nostri huius operis causam in fatum referre uolens de nostra genesi attigisti, non inficior equidem in hac ipsa figura Saturnum in Aquario ascenden tem & Solem Mercuriumque in noua coeli plaga aspectumque reliquorum Planetarum ad ipsam nonam si gnificare hominem rerum antiquarum innouatorem, sed efficere nego. Tu quoque si Epistolam nostram de Magorum stella & similem in Theologia nostra disputationem. item Plotini libros hac ipsa de re tractantes, quos & traduximus, diligentissimè legeris, planè intelliges, officia publici boni ad animos pertinentia, dependere quidem praecipuè uelut à communibus primisque causis, à supernis mentibus Dei summi ministris, proficisci etiam quodammodo tanquam à causis proprijs atque ultimis, ab humanis consilijs, ubi se supernis accommodant. Significari autem à figuris motibusque coelestibus, uelut diuinarum mentium instrumentis.","prev":{"citation":"Opera omnia 271-3","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/271-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/271-3"},"next":{"citation":"Opera omnia 272.5-2-8","label":"272.5 to 272.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/272.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/272.5-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}