{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 273.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 273.5-7","ref":"273.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Neque mirum est aliquid in mente illa fieri quod nequaquam persentiamus. Nihil enim animaduertimus, nisi quod in medias transit uires. Ideo licet saepe uis concupiscendi esuriat atque sitiat, non prius tamen hoc animaduertimus quàm in phantasiam transeat talis passionis intentio. Nónne nutriendi uirtus assidue agit? Assiduam tamen actionem eius haudquaquam perpendimus, itaque neque perpetuam mentis intelligentiam. Neque ex hoc est intelligentia illa debilior, quod intelligere nequaquam nos agnoscamus, imo est potius uehementior. Saepe enim dum canimus aut currimus, canere nos aut currere nequaquam excogitamus, atque ex hoc attentius operamur. Ani maduersio enim actionis intentionem distrahit animae, ac minuit actionem. Tyrones in qualibet arte opera eius artis sine attentione non agunt, ueterani autem etiam si non attendant, habitu quodam & quasi natura operantur. Quid prohibet talem esse continuam mentis intelligentiam? Quoniam uero lumen lumini iunctum, sine confusione conspi rat in unum (nam & ubique sunt ambo, & alterum secerni potest ab altero) efficitur ut men tes hominum menti diuinae coniunctae, unum quodammodo fiant cum mente diuina, & unum inuicem, neque tamen inter se confundantur, non aliter ac multae lineae à circumfe rentia in centrum reflexae, per puncta sua medium circuli tangunt punctum, ibique unum quodammodo fit lineae cuiusque punctum cum puncto circuli medio. Vnum quoque quodammodo fiunt puncta inuicem singula, & quae non discernit situs aut tempus, ratio tamen ipsa discernit, quemadmodum plurimae notiones in mente tum inuicem, tum menti absque ulla confusione coniunctae. Profecto sicut sphaerae minores intra maiorem sphaeram, centri sui centrum maioris attingunt, ita mentes quasi minores intelligibilis mundi sphaerae sub bonitante diuina comprehensae tanquam sphaera maiori, sub ipsaque reuolutae propriè per centra sua, id est, per unitates suas intellectibus suis praestantiores, unitati di uinae tanquam uniuersi centro se compulant. Ac si forte disiunguntur circuli, disiunguntur & centra, utpote quae unita fuerant potius quàm confusa.","prev":{"citation":"Opera omnia 273.1-4","label":"273.1 to 273.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 274.1-4","label":"274.1 to 274.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/274.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/274.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}