{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 273.5-2-7","citation":"Ficino, Opera omnia 273.5-2-7","ref":"273.5-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.5-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"Nec immerito Prophetae, id est, praedictores & fatidici, id est, praedictores fatorum appellati sunt, neque tamen praescij uel pręscientes, quasi non horum officium sit intelligere, sed praescita solum diuinę mentis pronunciare. Quod si praesagi dicuntur, id est, praesentientes, id ipsum praesagium non ad mentem & rationem, sed ad sensum imaginationemque pertinere uidetur. Si ergo in lingua Prophetiae futuri praedictio futurorum, sit in eius sensum futuri quaedam imaginatio. Ratio uerò certa & finis futuri ipsius in mente diuina, neque tamen temerè prorsus Propheta loquatur, sed dum proprium quiddam se imaginari putat, illudque se sperat dicere, interim praenunciet aliud licet simile, tamen inde diuersum. Quod quidem & adeò, qui ad sonitum Prophe ticam inflat tubam distinctè praenoscitur, & postquam denique factum est ab interprete deprehenditur ita esse factum, ut & Propheta quasi praeter spem protulerat, & Deus ipse praesciuerat. Non latuit Euangelistam talia esse praedicentium uaticinia, (ubi ait) Caiapham Pontificem Prophetasse, dicentem: Praestat ut moriatur unus pro populo, quàm tota Gens pereat. Admittit quidem Euangelista haec uerba, ueluti uaticinijs quaedam de morte Christi pro populo, scit autem alio quodam sensu à Caipha fuisse ptonunciato. Non latuit Apostolum Paulum Prophetas nequaquam intellexisse quid dicerent, (ibi ait) Testamentum uetus totum sub nube ac uelamine extitisse, & sub figura quadam illis omnia contigisse.","prev":{"citation":"Opera omnia 273.1-2-4","label":"273.1 to 273.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/273.1-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 874","label":"MARSILII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/874","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/874"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}