{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 277.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 277.1-4","ref":"277.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/277.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/277.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/277.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Sed multis finis est humana delectatio, nec uolunt tendere ad superiora, ut iudicent cur ista sensibilia placeant. Itaque si quaeram ab artifice, uno areu constructo, cur alterum parem contra in alteram partem moliatur? respondebit, credo. Vt paria paribus aedificij membra respondeant. Porrò si pergam quaerere, idipsum cur eligat, dicet hoc decere, hoc esse pulchrum, hoc delectare cernentes, nihil audebit amplius. Inclinatus enim recumbit oculis, & unde pendeat, non intelligit. At ego uirum intrinsecus oculatum, & indiuisibiliter uidentem non desinam commonere cur ista pla ceant, ut iudex esse audeat ipsius delectationis humanae. Ita enim superfertur illi, nec ab ea tenetur, dum non secundùm ipsam, sed ipsam iudicat. Et prius quaeram, utrum ideo pulchra sint, quia delectant, an ideo delectant, quia pulchra sint. Hic mihi sine dubitatione respondebitur, ideo delectare; quia pulchra sint. Quaeram ergo deinceps, quare sint pulchra, & si titubabit, subijciam. Vtrum ideo, quia similes sibi partes sunt, & aliqua copulatione ad unam conuenientiam rediguntur? Quod cum ita esse compererit, interro gabo, utrum hanc ipsam unitatem, quamsconuincuntur appetere, summè impleant, aut longè infrà iaceant, & eam quodammodo mentiantur. Quod si ita est, nam quis non admonitus uideat, neque ullam speciem, neque ullum omnino esse corpus, quod non habeat unitatis qualecumque uestigium? Neque quantumuis pulcherrimum corpus, cum interuallis locorum necessariò aliud alibi habeat, posse assequi eam, quam sequitur unitatem, flagitabo ut respondeat ipse ubi uideat unitatem hanc, aut unde uideat. Quam si non uideret, unde cognosceret, & quid imitaretur corporum species? & quid implere non posset? Nunc uerò cum dicitur corporibus, uos quidem nisi aliqua unitas contineret, nihil essetis. Sed rursus si uos essetis ipsa unitas, corpora non essetis, rectè dicitur. Vnde igitur nosti istam unitatem, secundum quam iudicas corpora? Quam nisi uideres, iudicare non posses quod eam non impleant. Si autem ijs corporeis oculis eam uideres, non uerè diceres, quanquam eius uestigio teneantur, longe tamen ab ea distare. Nam ijs oculis non nisi corporalia uides, mente igitur uidemus eam. Sed ubi uidemus?","prev":{"citation":"Opera omnia 276.10","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/276.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/276.10"},"next":{"citation":"Opera omnia 277.5-8","label":"277.5 to 277.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/277.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/277.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}