{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 278","citation":"Ficino, Opera omnia 278","ref":"278","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":154,"text":"Et quod mihi inter uos foedum occurrerit improbo, quod pulchrum, approbo, cum pulchrius sit illud unde improbo & approbo, quare hoc ipsum magis approbo, & non solum uobis, sed il lis omnibus corporibus unde uos hausi, antepono. Vbi uidentur haec, ibi est lumen sine spatio locorum, & temporum, & sine ullo spatiorum talium phantasmate. Nunquid ista ex aliqua parte corrumpi possunt, etiam si omnis ratiocinator intereat? Non enim ratiocinatio talia facit, sed inuenit, ergo antequam inueniantur, in se manent, & cum inueniuntur, nos innouant. Ita renascitur interior homo, & exterior corrumpitur de die in diem. Inter mentem nostram; qua illum intelligimus patrem & ueritatem, id est, lucem interiorem per quam illum intelligimus, nulla interpolita creatura est. Quare ipsam quoque ueritatem nulla ex parte dissimilem in ipso, & cum ipso ueneremur, quae forma est omnium, quae ab uno facta sunt, & ad unum nituntur. Vnde apparet per hanc formam facta esse omnia, quae sola implet quod appetunt omnia. Secunda confirmatio per auditum, secundùm Augustinum.","prev":{"citation":"Opera omnia 277.9","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/277.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/277.9"},"next":{"citation":"Opera omnia 278.1-4","label":"278.1 to 278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}