{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 278.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 278.1-4","ref":"278.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Cap. VI. Actenus per ea, quae aspectu percipiuntur, duce Augustino eò peruenimus, ut inueniremus mentem nostram diuina mente formari. Deinceps duce eodem, per ea quae audiuntur, ad idem proficiscamur. In sonis concinnis est aliAquis numerus, hinc et in actu sentiendi certus fit numerus, quia numerosus so nus numerosè sentitur. Est & numerus aliquis in ipsa sensus natura. Non enim aliter aut mulceretur sonorum concinnitate, aut absurditate offenderetur. Idipsum ergo quicquid est, quò aut annuimus, aut abhorremus, non ratione, sed natura, cum aliquid sonet, ipsius sensus numerum uoco. Non enim tunc fit in auribus meis cum sonum audio, haec uis approbandi & improbandi. Aures quippe non aliter bonis suis quàm malis patent. Vide potius ne ista duo sint minimè confundenda. Nam si uersus quilibet modo correptius, modo productius pronuncietur, spatium temporis non idem teneat necesse est, quamuis eadem pedum ratione seruata. Vt ergo ipso suo genere aures mulceat, illa uis facit qua concinna adsciscimus, & absurda respuimus. Vt autem breuiore tempore sentiatur, cùm celerius, quàm cùm tardius promitur, non interest aliquid nisi quandiu aures tangantur sono. Affectio ergo haec aurium, cum tanguntur sono, nullo modo talis est ac si non tangantur. Vt autem differt audire ab eo, quod est non audire, ita differt hanc uocem audire, ab eo quod est alteram audire. Haec igitur affectio nec ultra porrigitur, nec infrà cohibetur, quàm est mensura eius soni, qui eam facit. Altera est ergo in lambo, altera in Tribracho, productior in productiore lambo, correptior in correptiore, nulla in silentio. Quod si in numerosa uoce fit, etiam ipsa numerosa sit necesse est, neque esse possit cum abest effector eius sonus. Similis est enim uestigio in aqua impresso, quod neque antè formatur, quàm corpus impresseris, neque remanet cùm detraxeris. Naturalis autem illa uis & iudiciaria, quae auribus adest, non desinit esse in silentio, nec nobis eam sonus inserit, sed ab ea potius sonus probandus siue improbandus excipitur.","prev":{"citation":"Opera omnia 278","label":"Cap. V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278"},"next":{"citation":"Opera omnia 278.5-6","label":"278.5 to 278.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}