{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 278.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 278.5-6","ref":"278.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":184,"text":"Quis negauerit in anima esse uim numerorum, cum anima hos numeros agat quos in uenarum pulsu inuenimus & reciproco spiritu? Cum aliquando correptius siue productius, dum seruiam temporum legi, qua simplo ad duplum pedes conueniunt, uersum pronuncio, nulla fraude iudicium tui sensus offendo. Atqui sonus ille, qui correptioribus, et quasi fugacioribus sylla bis aeditur, non potest plus temporis occupare, quàm sonat. Iudiciales autem illi numeri si uinculo temporis in tantò spatio tenerentur, quantò isti sonantes digesti sunt, non possent ad eorum sonantium, qui paulò productius eadem iambica lege funduntur, aspirare iudicium. Hos igitur mora temporum qui iudicando praesident, illa non tenet. Sed si nulla tenerentur, quantolibet productius competentibus interuallis, & inuicem respon dentibus iambicos proferrem sonos, nihilominus ad ludicandum adhiberentur. Nunc uerò si aederem unam syllabam quanta mora peraguntur (ne multum dicam) tres passus incedentis, & aliam duplo, atque ita deinceps tam longos iambos ordinarem simpli & dupli, lex illa nihilominus seruaretur, nec tamen naturale illud iudicium ijs dimensionibus appro bandis adhibere possemus. Tenentur ergo & ij iudiciales nonnullis finibus temporalium spatiorum, quos iudicando excedere nequeunt, & quicquid excedit haec spatia, non assequuntur ut iudicent. Temperant tamen isti singulas actiones.","prev":{"citation":"Opera omnia 278.1-4","label":"278.1 to 278.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 279.1-4","label":"279.1 to 279.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/279.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/279.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}