{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 279.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 279.1-4","ref":"279.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/279.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/279.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/279.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quod enim nos uel ambu lantes ab imparibus passibus, uel percutientes ab imparibus interuallis plagarum, uel eden tes ab imparibus molarum motibus, scalpentes denique ab imparibus unguium ductibus, & quod nos in qualibet attentione agendi aliquid per corporis membra ab imparibus mo tibus refraenat & cohibet, & quandam parilitatem tacitè imperat, idipsum est iudiciale nescio quid, quod facit ut homines sensum ac delectum habeant pulchritu dinis & decoris magis quam bestiae, quae ad quaelibet sua incitamenta sedandae passionis corporalis causa pręcipitantur, non pulchritudinis gratia auiditateque alliciuntur. Vnde equi non formosiorem deligunt equam quam ament, sed ad quamlibet ęquali furore trahuntur. Iudiciale autem illud conditorem animalis insinuat Deum, quem certe decet credere authorem omnis conuenientiae atque concordiae. Praeterea numeri & qui in sono sunt, & qui fiunt in sentien do, in quantum eorum interualla potest memoria custodire, in tantum ijs iudicialibus iudicandi offeruntur atque iudicantur. Numerus namque iste qui interuallis temporum con stat, nisi adiuuemur, in eo memoria iudicari à nobis nullo modo potest. Cuiuslibet enim breuis syllabae, cum & incipiat & desinat, alio tempore initium est, & alio finis sonat. In audienda itaque uel breuissima syllaba, nisi memoria nos adiuuet, ut co momento quo iam non initium, sed finis syllabae sonat, maneat ille motus in animo qui factus est cum initium ipsum sonuit, nihil nos audisse possumus dicere. Hinc est illud, quòd plerunque alia cogitatione occupati loquentes nihil nobis uidemur audisse. Quapropter iudiciales illi numeri, qui numeros interuallis temporum sitos iudicare non possunt, nisi quos eis tanquam ministra memoria obtulerit, nónne ipsi existimandi sunt, per certum spatium temporis ten di? Licet enim in ijs spatia temporum minime uideamus, non tamen adhibentur, nisi ad ea iudicanda, quae in spatijs temporum fiunt, nec ipsa quidem omnia, sed quę possunt ar ticulari memoriter. Cum uersus ille canitur: Deus creator omnium, numeros ipsius uer sus per numeros sentiendi audimus, & per iudiciales numeros delectamur, & nescio quibus alijs existimamus de ista delectatione, quae quasi sententia est iudicialium istorum, cùm per alios super his latentiorem, sed certe ueriorem ferre possimus sententiam. Aliud est enim delectari sensu, aliud existimare ratione.","prev":{"citation":"Opera omnia 278.5-6","label":"278.5 to 278.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/278.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 279.5-8","label":"279.5 to 279.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/279.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/279.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}