{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 280.1-5","citation":"Ficino, Opera omnia 280.1-5","ref":"280.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/280.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"An ille pyrrichius pes, siue spondeus, siue anapaestus, siue dactylus, siue proceleusmaticus, siue dispondeus nos aliter delectaret, nisi partem suam parti alteri aequali diuisione conferret? Quid uerò iambus, tribrachus, trochaeus, pulchritudinis habet, nisi quod minore sua parte ma iorem suam in tantas duas ęqualiter diuidant? Iam porro sex temporum pedes, num aliunde blandius sonant atque festiuius? nisi quòd utraque lege partiuntur, scilicet aut in duas aequales partes terna tempora possidentes, aut in unam simplam ex qualibet parte, & alte ram duplam, id est, ut maior habeat bis minorem, & eo modo ab illa diuidatur aequaliter duobus temporibus quatuor tempora in bina dimetiente atque secante? Et in reliquis omnibus simili ratione. Atque usque adeo delectamur aequalitate, ut eam non modò in uocum interuallis, sed etiam insilentiorum sparijs exigamus. Quaerit ergo ratio & carnalem animae delectationem, quae iudiciales partes sibi uendicabat, interrogat, cum eam in spatiorum temporalium numerus aequalitas mulceat, utrum duae syllabae breues quascumque audierit, uerè sint aequales, an fieri possit, ut una earum aedatur productius, non usque ad longae syllabae modum, sed infra quantumlibet, quo tamen excedat sociam suam. Num negari potest fieri posse ut haec delectatio ista non sentiat, & inaequalibus uelut aequalibus gaudeat? Quo errore & inaequalitate quid turpius? Ex quo admonemur ab his auertere gaudium quae imitantur aequalitatem, & utrum impleant, comprehendere non possumus, imò quòd non impleant, fortasse comprehendimus, & tamen in quantum imitantur, pulchra esse in suo genere & ordine suo, negare non possumus. Aequalitatem il lam quam in sensibilibus numeris non reperiebamus certam & manentem, sed tamen adumbratam & praetereuntem agnoscebamus, nusquam profecto appeteret animus, nisi alicubi nota esset. Haec autem alicubi, non in spatijs locorum & temporum, nam illa tument, & illa prętereunt, non in corporis formis, quas aequales nunquam dicere possumus, aut in temporum interuallis, in quibus similiter utrum aliquid aliquanto quàm oporteat productius uel correotius transeat, quod sensum fugiat, ignoramus. Illam quippe aequalitatem quaero ubi esse arbitreris, quam intuentes, cupimus aequalia esse quaedam corpo ra, uel corporum motus, & diligentius considerantes, eis fidere non audemus? lbi puto, ubi regnat quod est corporibus excellentius.","prev":{"citation":"Opera omnia 279.5-8","label":"279.5 to 279.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/279.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/279.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 280.6-8","label":"280.6 to 280.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/280.6"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}