{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 280.6-8","citation":"Ficino, Opera omnia 280.6-8","ref":"280.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/280.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.6.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":175,"text":"Sed utrum in ipsa anima, an etiam supra animam, quaeramus. Artem istam rythmam uel metricam, qua utuntur qui uersus fa ciunt, putamus habere aliquos numeros, secundum quos fabricant uersus. Quicunque isti sunt numeri, non praetereunt cum uersibus, sed manent. Consentiendum est ergo ab aliquibus manentibus numeris praetereuntes aliquos fabricari, & hanc artem non aliud pu tamus, quàm affectionem quandam animi artificis. Quid si omnia quae ad numeros pertinent, ille interrogetur, qui nunquam didicit; nónne censes hanc artem posse cognoscere? Non transibunt ij numeri ab eo qui docebit, in eum qui discet, sed discens intrinsecus apud mentem suam mouebit se ad aliquid unde menti eius imprimantur hi numeri, & illam faciant affectionem, quae ars dicitur, & ea quae interrogabitur, uera esse intelliget atque respondebit. Quoniam uero hi numeri de quibus ita quęritur, incommutabiles sunt, ideo sunt aeterni, neque ulla in eis est inaequalitas. Vnde uero credendum est animae tribui quod aeternum est & incommutabile, nisi ab uno aeterno & incommutabili Deo. Ergo qui dicit alio interrogante, sese intus ad Deum mouet, ut incommutabile uerum intelligat. Tertia confirmatio per mentem, secundùm Augustinum.","prev":{"citation":"Opera omnia 280.1-5","label":"280.1 to 280.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/280.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 280","label":"Cap. VII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/280","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/280"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}