{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 281.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 281.5-8","ref":"281.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/281.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/281.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/281.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":311,"text":"Haec autem Augustini sententia duobus modis potissimùm confirmatur, primo per communem uirtutem argumentandi, deinde per communes notiones ueritatis, bonitatis, & esse. Omnis intellectus apprehendit necessariam consequentiam in re bus & contingentibus, & non existentibus. Haec enim consequentia est necessaria: si Pla to currit, Plato mouetur, licet Plato, & cursus, & motus eius, contingentia sint. Quinetiam haec est necessaria. Plato enim dum disserebat, loquebatur, licet neque Plato, neque di sputatio sua, neque sermo sint in praesentia. Talium itaque consequentiarum necessitas immutabilis in rebus illis temporalibus non fundatur, quae uel non sunt ullo modo, uel sunt contingentes, neque in solis cogitationibus animae, alioqui non esset uera necessitas, sed sigmentum, imò neque immutabilis esset, cum cogitatio nostra sit mobilis. Fundatur igitur in aeterna & necessaria rerum serie, quam diuina mens omnium ordinatrix intra se continet, ubi mutuam rebus habitudinem tribuit. Quapropter omne uerae ratiocinationis lumen à prima ueritate accenditur, & in eandem reflectitur, postquam omnis con sequentiae necessitas in summa totius naturae necessitate fundatur. Docent hoc communes quoque ueritatis bonitatisque ipsius intelligentiae, quas in superioribus probauimus inesse mentibus omnium, ex eo uerò, quod uera & bona assiduè comparant. Quod si ueritas ipsa & bonitas Deus est, sequitur ut Deus totiens mentibus hominum illucescat. quotiens per Deum tanquam normam uera & bona dijudicamus. Docet idem etiam ipsius notio omnibus insita. Nam omnes homines iudicant illud quidem nullo modo esse, istud uerò esse, sed imperfecto modo, hoc esse modo perfectiori, talis autem in essendo gradatio, neque fit, neque cognoscitur, nisi per accessum ad esse summum (qui Deus est) atque inde recessum. Accessum uero ad ipsum, & recessum ab ipso, uidere non potest, nisi qui ipsum uidet. Videt autem ipsum uiri peritiores alio insuper pacto, quando uidelicet om nia rerum genera subalterma ad generalissima, & illa usque ad ipsum quod dicitur ens sim plex absolutumque, resoluunt. Tale ens aut figmenium falsum est, aut est Deus. Non potest autem ens ipsum falsò esse, si modo aliquid in rebus est uerè.","prev":{"citation":"Opera omnia 281.1-4","label":"281.1 to 281.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/281.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/281.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 282.1-4","label":"282.1 to 282.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}