{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 282.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 282.5-8","ref":"282.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Cuius formam & notionem quamuis perpetuam quodammodo in nobis possideamus, perque illam & in illa reliqua cognoscamus, non tamen istud animaduertimus, sicut neque oculus considerat se uidere Solis lumen continuè, caeteraque per ipsum, atque in ipso, neque ratio animaduertit se continuè ratiocinari, cum semper ferme ratiocinetur. Nam diutius con sueta animaduertere non solemus. Quis enim se spirare considerat? Vbi Platonici Deum summum uocant ipsum esse, intelligi uolunt non esse, quod essentia est, sed huius esse principium, esse uidelicet super esse, quodeunque propria quadam essendi ratione concipitur, & aliqua notione comprehenditur. Summum enim Deum propriè unitatis bonitatisque, sequentem uero Deum de Deo, lumenque de luce, entis nomine nuncupant, à prima unitate in tria deductum, scilicet in essentiam, uitamque & mentem. Et quia in quolibet trium modo suo sunt, & reliqua tria in nouem usque producunt, unde fiat, ut in angelis nouenarius sit numerus obseruandus, similisque in animabus felicibus gradus. Mentem uerò contemplantem formari quidem Deo a summo per unitatem mentis caput, à Deo uerò sequente per intellectum. Sed haec ipsi uiderint, nobis autem sufficit animam diuinitate formari. Ex omnibus superioribus concluditur, rationem humanam in ordine rerum considerando uersari semper circa rationem diuinam rerum omnium ordinatricem, non minus quàm mundi sphaerae circa medium mundi punctum. Quòd si reuo lutio, quae naturaliter & assiduè ex seipsa perpetuum ambit centrum, perpetua est, opor tet rationem nostram fore perpetuam. Quae quoniam intelligendo per Deum atque in Deo sine medio in Deum reflectitur, plane testatur se à Deo sine medio processisse. Quis autem neget, quod proxime ab aeternitate fit, aeternum fore? Atque etiam uidet in Deo speciem sempiternam prout sempiterna est, dum certa illam ratione sempiternam esse concludit. Ita uerò uidet, ut suscipit inde, sequitur igitur ut per modum suscipiat sempiternum. Et quia suscipit ut est ipsa, siquidem pro natura capit sua, fit ut ipsa perpetua sit, post quam modo perpetuo suscipit. Ratio autem haec nostra nihil est aliud, quam uita intellectualis. Semper ergo uiuet, imò & intelliget semper, si semper erit. Sed iuuat hic cum Augustino, ut saepe solemus, paulò latius peruagari.","prev":{"citation":"Opera omnia 282.1-4","label":"282.1 to 282.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 282.9-12","label":"282.9 to 282.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/282.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/282.9"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}