{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 291.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 291.1-4","ref":"291.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/291.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/291.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/291.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Hi pij homines & religiosi uocantur, horum animus in uigi lia uacat prae caeteris, uacat in somnis omnino, quapropter supernus impulsus ab eo faci le animaduertitur. Sed horum hominum duo sunt genera. Alij templum hoc Dei, mundi scilicet machinam admirantur frequentius, alij templi huius numen impensius ueneran tur. Illorum animo per somnum quieto passiones mundi monstrantur, & illae prae caeteris ad quas magis afficitur, ut pluuiam uideat futuram, bellum, pestem, atque similia. Demonstrationis modum, & ordinem suprà diximus. Cęterum sępe difficilis somnij interpretatio est, saepe etiam facilis. Difficilis, quando postquam pluuia futura expressa est in phantasia, uis phantasiae imaginem pluuiae non satis attentem commendat memoriae, sed tanquam uelox nimium & uersatilis, ut semel impulsu est, currit lubrica per similes & consequentes imagines, ut ex pluuia excitetur ad uentos cogitandos ex uentis ad altissimos montes, ex montibus ad niues, ita praetergressa expergiscitur, atque experrecta niuis postremò uisae magis memor est quàm pluuiae, unde futuram praedicit niuem, non pluuiam. Quapropter oportet interpretem somniorum esse sagacissimum uenatorem, ut sciat ex proximo uestigio recurrere ad remotum, ab illo rursus ad remotius aliud, ac uideat quid apprimè ex quoque sequatur, quousque ad primum perueniat. Quod solemus in quotidianis sermonibus obseruare, quando ex uno sermone in alium, rursusque in alium transgressi, tandem sermonem primo propositum in promptu non satis habemus. Tunc nouissima uerba consideramus, è quibus potissimum uerbis sequi poterint, & iterum ex quibus illa, donec prima planissimè recolamus. Solertia uenatoria, uelox & uersatile requirit ingenium, praesaga facultas, si modò perspicuè debeat praeuidere, pacatum atque quietum. Haec tanquam repugnantia in eodem non facilè concurrunt. Ideo plurimum non ijdem praesagi iunt perspicui, & interpretes, & saepe qui praesagiunt, nesciunt quid raesagiant maximè, & qui interpretantur, uelo citer errant magis in pręuidendo. Quod in Timaeo significat Plato, cum dixit alios esse, uates, alios uatum interpretes. Sed ut ad rem redeamus, eorum somnia interprete indigent, qui propter cholericos & igneos spi ritus curriculo phantasiae currunt uelocius.","prev":{"citation":"Opera omnia 192.5-2-7","label":"192.5 to 192.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/192.5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/192.5-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 291.5-8","label":"291.5 to 291.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/291.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/291.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}