{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 295-3","citation":"Ficino, Opera omnia 295-3","ref":"295-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/295-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/295-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/295-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":177,"text":"cuius ostium (ut loannes inquit Theologus) Deus pulsat primum, quod statim apertum ingreditur, quod inhabitat sedulò, in quo hominem pascit ambrosia. Per hanc (ut refert Aurelius Augustinus) rusticus quidam suis temporibus secedebat à corpore, & uigilare se sciebat, dum tamen uideret mira quaedam oculis non corporeis. Per hanc loannes Theologus omnium diuinissimus in Pathmo uniuersum uidit ordinem seculorum. Per hanc Ezechiel campum ossibus mortuorum inspexit refertum, & ossa postmodum resurgentia. Per hanc Esaias Deum sedentem à Seraphim circundatum. Sed ij omnes, quemadmodum & somniantes, quicquid mente cernebant, phantasiae uelaminibus statim operiebant, ita ut uisa mentis, phantasiae umbraculis obscurata, interprete indigerent. Concludamus iam per septem uaticinij species, tantam esse humanae animę aduersus materiam excellentiam, ut & domito, & sopito, & semiuiuo corpore, multo clatius uideat, multoque praestantius operetur, quàm corpore operante, quasi ad magnifica quaeuis efficienda subsidio corporis non indigeat. Vbi apparet quanta sit animae cum coelestibus concordia, quanta cum Deo cognatio, quae quotiens in se redit, coelestium arcanorum, & diuinae fit prouidentiae particeps. Tertium signum, ab artium & gubernationis industria. III. Cap. VAetera animalia uel absque arte uiuunt, uel singula una quadam arte, ad cuius","prev":{"citation":"Opera omnia 295-2","label":"295","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/295-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/295-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 295-4","label":"295","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/295-4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/295-4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}