{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 297.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 297.1-4","ref":"297.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/297.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Caeterum ad praesentem uitam artes huiusmodi pertinere alicui forsitan uidebuntur, quamuis non sit tanta cura ob uitam praesentem necessaria, sed spectet potius ad diuinitatis prouidentiam imitandam. Consideremus igitur artes illas, quę non modo corporali uictui necessariae non sunt, sed plurimùm noxiae, quales sunt omnes scientiae liberales, quarum studia corpus eneruant, & uitae impediunt commoda. Subtilis computatio numerorum, figurarum curiosa descriptio, linearum obscurissimi motus, superstitiosa musicae consonantia, astrorum obseruatio diuturna, naturalium inquisitio causarum, diuturnorum inuestigatio, Oratorum facundia, Poëtarumque furores. In ijs omnibus animus hominis corporis despicit mi nisterium, utpote qui quandoque possit, & iam nunc incipiat sine corporis auxilio uiuere. Vnum illud est in primis animaduertendum, quòd artificis solertis opus artificiose constructum, non potest quilibet, qua ratione quoue modo sit constructum discernere, sed solum qui eodem pollet artis ingenio. Nemo enim discerneret qua uia Archimedes sphaeras constituit aeneas, eisque motus motibus coelestibus similes tradidit, nisi simili eslet ingenio praeditus. Et qui propter ingenij similitudinem discernit, is certè posset easdem constituere, postquam agnouit, modo non deesset materia. Cùm igitur homo coelorum ordinem unde moueantur, quò progrediantur, & quibus mensuris, quidue pariant, uiderit, quis neget eum esse ingenio (ut ita loquar) penè eodem quo, & author ille coelorum? ac posse quodammodo coelos facere, si instrumenta nactus fuerit, materiamque coelestem? postquam facit eos nunc, licet ex alia materia, tamen persimiles ordine. Quatuor hominis dotes in artibus. & Nhumanis artibus quatuor animi nostri emicant dotes excellentissimae, facilitas ad percipiendum uelocissima, memoria amplissima ac penitus indelebilis, sagacissima praedictio futurorum, uerborum usus innumerabilium. Quam diuinum putas in Homerum uiguisse acumen, qui & cęcus, & inops tot, & tanta percepit, tam egregien cecinit, ut cunctas in eum humanas, tum diuinas artes Plato asserat concurrisse. Quam diuinum in Didymo Alexandrino, quem scribit Hieronymus à pueritia excaecatum, po stea tamen dialecticen, physicen, theologiam prę cęteris ebibisse, & quod mirum est, geometram euasisse mirabilem, & geometricas figuras describere solitum & docere, egregia quoque Theologiae opera condidisse. Diuinum certè ijs lumen ea nascentibus infudit, & quęrentibus reuelauit, quę impossibile fuisset humanis studijs inuenire.","prev":{"citation":"Opera omnia 296.5-8","label":"296.5 to 296.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/296.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/296.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 297.5-7","label":"297.5 to 297.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}