{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 297.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 297.5-7","ref":"297.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"Et si Pla to Aristotelesque in libris ciuilium institutionum scribunt, regiones alias alijs esse exercendo ingenio aptiores, compertum tamen habemus non in oriente solum atque meridie, sed etiam in occidente septentrioneque, & complurimos homines, & frequenter in qualibet arte mirifice claruisse. Si regionum seculorumque diuersitas, diuersitatem maximam necessariò efficit in corporum habitu, in ingenijs uerò minimam, & hanc ipsam con silio studioque corrigimus. Quis non uideat ingenium hominis natura suis locis & temporibus non esse subiectum? Sequitur indelebilis illa memoria, qua excelluerunt quamplurimi, Mythridates duarum ac uiginti Gentium rex, singulis absque interprete ius dice bat. Cyrus & Lucius Scipio omnium suorum ciuium sciebant nomina. Fabius Maximus & Lucullus, omnes omnium Gentium historias memoria tenebant. Seneca inquit, se duo millia omnium recitata eodem ordine reddidisse, ducentos quoque uersus à discipulis pronunciatos se ordine retrogrado recitasse. Scribit Augustinus fuisse quendam suis temporibus qui multa legerat, neque aliquid unquam eorum quae legerat, oblitus fuerat. Fuisse Romae alium qui comoediam totam, dum recitaretur, mandauit memorię, tot tantarumque rerum capacitas, tanta in ijs quae sunt accepta, stabilitas, angusto cerebri angulo comprehendi, & fluxa eius labilique materia seruari non potest, sed amplissimo eget stabilissimoque diuini animi receptaculo. Est & futurorum praedictio illa, qua pollebant Chaldaei & Aegyptij mathematici. Certè illa substantia in futuro non efficit, cuius praesaga uirtus ita totum futurum anticipat, sicut memor potentia totum praeteritum recolit. Est autem substantia haec aeterna, quae in aeternum monumentum colligit labilia temporum interualla.","prev":{"citation":"Opera omnia 297.1-4","label":"297.1 to 297.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/297.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 298","label":"298","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/298"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}