{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 298","citation":"Ficino, Opera omnia 298","ref":"298","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/298","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/298","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/298.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":233,"text":"Postremò loquendi ulus atque scribendi homini proprius, diuinam quandam indicat nobis inesse mentem, qua careant bestiae. Absque sermone ita nos possemus uiuere, sicut & bestiae, & homines muti. Ideo ad excellentius aliquod opus est nobis sermo tributus, uidelicet tanquam mentis interpres, infinitorum inuentorum pręco, & nuncius infinitus. Neque somniet Epicurus, bestias sicut & nos ratione pollere, uerùm deesse illis sermonis & manuum usum, per quem intus latentem extra significent rationem, quoniam natura in rebus necessarijs non deficit, superfluis non abundat. Arboribus non dedit pedes, non brachia. Terrenum enim illarum corpus solo fixum, ubique terrea alitur alimonia. Brutorum corporibus tanquam minus terrenis, non omnis terreus cibus est ubique sufficiens, ideo ad quaerendum commodius alimentum pedibus sunt instructa. Phantasia illorum paucos aliquos & consu sos conceptus habet, & ad usum duntaxat corporis nec essarios, qui mugituru, latratum, hin nitu, garritu, gannitu, fremitu, seu nutibus sufficienter exprimi possunt. Verùm mens hominis infinitarum distinctarumque inuentrix rerum, usu sermonis innumerabilis suffulta est, quasi quodam digno eius interprete, manibus quoque munita tanquam aptissimis instrumentis ad inuenta mentis innumerabilia fabricanda, quę quidem instrumenta natura eadem dedisset & bestijs, si illis inesset artifex idem interior, talibus instrumentis usurus. Ergo tot concipit mens in seipsa intelligendo, quot Deus intelligendo facit in mundo. Totidem loquendo exprimit & in aëre. Totidem calamo scribit in chartis. Toudem fabricando in materia mundi figurat. Quapropter dementem esse illum constat, qui negauerit animam, quae in artibus & gubernationibus est aemulam Dei, esse diuinam. Quartum signum ab effectu miraculorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 297.5-7","label":"297.5 to 297.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/297.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 298-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/298-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/298-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}