{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 3-2","citation":"Ficino, Opera omnia 3-2","ref":"3-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/3-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/3-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/3-2.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":411,"text":"Cap. III. ET si homo natura in qualibet ętate, exceptis paucissimis, & illis quidem depraua tis, religiosus est, duae tamen aetates, ut Plato scribit, religiosiores sunt, pueritia ui delicet, & senectus. Nam pueri religiosi nascuntur, atque educantur, & in religioSne firmissimi permanent, quousque in adolenscentia ratio excitetur, quae sua natura singularum rerum causas rationesque requirit, si in hac aetate, aut ea studia capessant, aut in eos sermones incidant, quibus diligenter rerum causae perquirantur, incipiunt qua si nihil uelle asseuerare, nisi cuius ipsi rationem perspexerint. Tunc primum religionem magna ex parte post tergum abijciunt, nisi forte legibus, seniorumque consilio se committant. Quia diuinorum occultissimae rationes longo uix tandem tempore exquisitissima diligentia purgata mente perspiciuntur. Adolescentes illi rationes huiusmodi nondum attingunt, & quia nihil fermè asserunt, cuius non uideant rationem, si proprio con sidant iudicio, religionem quodammodo negligunt. Nonnulli in hac opinione constituti propter superbiam incontinentiamque, Aristippicis uoluptatibus sese dedunt, tandem nihil amplius de religione, nisi tanquam de anilibus fabulis cogitantes. Alij uerò propter mansuetudinem & modestiam, Pythagoreo ritu mentem purgant à sensibus, permorales, physicas, mathematicas, metaphysicas disciplinas, ne tanquam superiores illi, lippos adhuc oculos in diuinum Solem subito dirigentes, caligari cogantur, sed gradatim progredientes. Primo lumen diuinum in moralibus tanquam solis lumen in terra prospiciant. Secundo in physicis tanquam in aqua. Tertio in mathematicis tanquam in Luna. Quarto metaphysicis tanquam in ipso Sole tam supercoelesti, quàm coelesti perspicuè salubriterque perspiciant. Hos appellat Orpheus musarum legitimos sacerdotes, qui tandem in aetate maturiore de religione sentiunt multò melius, quemadmodum legimus apud Platonem in Epistola ad regem Dionysium in Phędro, In primo de repu blica, In decimo legum. Monet autem iuuenes diuinus Plato, ne temerem diuinis sententiam ferant, sed credant legibus, donec aetas ipsa doceat, uel per eos disciplinarum gradus, quos narrauimus, uel per experientiam, uel per quandam animi à corpore separationem, quàm moderata senectus adducit, ut anima in ea aetate res à corporibus separa tas, quasi e proximo uidens clarius discernat, quàm consueuerit. Meminisse uerò semper oportet, neque posse in iuuenibus secundùm naturam sapientiam esse, neque quicquam uel in iudicando, uel in agendo periculosius esse, quam audacem ignorantiam, & audaciam ignorantem. Sapientia sine audacia prodest quidem, quamuis non satis magnifice, sed obest nunquam: audacia uerò sine sapientia est fera quaedam indomita, ac penitus effre nata. Quoniam uerò de communi religionis ueritate, prouidentia Dei, animorum diui nitate, in theologia nostra latissimè disputauimus, haec de his ad praesens breuiter dicta sufficiant, nam à Christianae religionis mysterium properamus. Omnis religio boni habet nonnihil, modo ad Deum ipsum creatorem omnium dirigatur, Christiana syncera est.","prev":{"citation":"Opera omnia 3","label":"3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/3"},"next":{"citation":"Opera omnia 4.1-3","label":"4.1 to 4.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/4.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}