{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 30","citation":"Ficino, Opera omnia 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/30.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":403,"text":"Calanos quoque Philosophos apud Indos ludaeos fuisse. Megastenes insuper Brachmanas Indiae Fhilo sophos à ludaeis asserit descendisse. Ambrosius, si rectè memini, Pythagoram patre ludaeo natum ostendit. Mitto quòd ludaeorum antiquitatem, sapientiamque Strabo, lustinus, Plin. Cornelius Tacitus tacere non potuerunt. Non igitur parui facienda est antiquitas ludaeorum, quorum scripta non esse à Gentilibus contempta, imo usurpata fuisse ex eo conijcimus, quod Aristobolus probat uolumina Mosis ante Alexandium & ante Persarum imperium in Graecam linguam fuisse traducta, tota uerò Biblia, Ptolemaeo Philadelpho regnante. Ad quam quidem traductionem (ut testatur Aristaeus, qui inter fuit) Regem induxit Demetrius Phalereus Peripatheticus, qui in Epistola ad Regem ipsum inquit, se legisse quaedam ludaeorum uolumina iam diu traducta tantae certè admirationis, ut integra & diuina sola legum sanctio Iudaica uideatur. Idem de ea lege Ecateus Abderita confirmat. Cur innumerabilibus penè muneribus eam traductionem Ptolemaeus emit? cur tanto honore translatores, & Pontificem, postquam traduxerunt, affecit? qui hoc ambigit, Aristaeum legat & losephum. Nihil suprà. Dic amabo, qualem putas fuisse lerosolymam, in qua duos & septuaginta uiros ex aliorum numero elegit Pontifex praestantissimos, Haebraicae, Graecaeque linguę apprimè peritos. Meritò Plin. le rosolymam urbem praeclarissimam Vrbium omnium Orientis appellat, amplissimam quoque munitissimamque fuisse Aristaeus, Ecateus Philosophus copiosissime narrauerunt. Adeo uerò capacem fuisse monstrat loseplius atque Euseb. ut in obsidione à Romanis facta, supra undecies centena millia ludaeorum in ea urbe perierint: praeterea ultra nonaginta millia uenundata fuerint, Verùm non erat propositum nostrum de terrenis urbis illius, sed de coelestibus dotibus disputare. Quòd quidem siquis cognoscere uult, non modò quae suprà narrauimus, cogitet, uerum etiam & multò magis eorum scripta legat, atque rele gat. Reperiet tandem quam grauis sit authoritas Prophetarum, quorum legibus, oraculisque tot seculis credunt, & parent ludaei, Christiani, Mahumethenses, & ut summatim dicam, omnes quas terra substinet, nationes. Tantum uerò superat Christiana doctrina Mosaicam, quantum ciuilem uirtutem superat purgatoria. Discurrit in Euangelijs Christus per omnes uitiorum spinas, & quas in aetate illa magis inculta Moses amputauerat (talem enim seruare ordinem docuit) eas ipse prorsus extirpat. Vbi enim qui adulterium, homicidiumque cogitat, adulterum iam homicidamque denunciat, neque dentem unum pro uno dente extrahi gratia uindictae permittit ulterius, sed percutienti genam alteram man suetè iubet efferri, bonaque pro malis retribui. Si te turbat, inquit, oculus tuus, aut dextera, erue, atque abscinde, id est, primum ipsum ad lasciuiam uel uindictam, incitamentum prorsus extingue. Sunt & alia multa generis eiusdem, ex quibus apparet testamentum nouum esse absolutum finem ueterim testamenti, tantoque praestantius illo, quantum ea, quae sunt ad finem, finis excedit. Testimonia Prophetarum de Christo.","prev":{"citation":"Opera omnia 29.5-8","label":"29.5 to 29.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/29.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 30-2","label":"Cap. XXVII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/30-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/30-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}