{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 300.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 300.1-4","ref":"300.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/300.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/300.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/300.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":315,"text":"Anima quoque materna in corpus alienum agit, quando nutrit foetus in aluo, quod quidem explet ex continuatis uinculis quibus foetus materno corpori alligatur. Neque propinquum duntaxat corpus format, sed quandoque & remotum. lacto siquidem à uiro semine in matricem, & diu postea uiro absente, uirtus formatrix relicta in semine uiget ibi, & uicem paternae animae gerit in semine, corpusque effingit humanum, ceu cum quis lapidem iacit procul, uirtus expultrix lapidi immissa à iacente, quamdiu regnat in lapidem, tamdiu lapidem pellit, ea scilicet aëris plaga, & ad illud signum, qua & ad quod iactor ille direxerat. Si pars animae regendo corporim accommodata, per uiuificam uim aliquid operatur in corpus alienum atque remotum, cur non etiam per uim sensitiuam hac eminentiorem, per affectus scilicet phantasiae? Ergo phantasia instar uirtutis uiuificae format, & ipsa proprium corpus, ut diximus, quotiens actioribus affectibus agitatur. Format etiam fascinationibus & maleficijs alienum. Neque mirum est animam facere talia affectibus suis, si herbae quaedam faciunt aut lapides suis uaporibus, coelestibus tamen animis aspirantibus. Neque deest animae continuatio mediorum, per quae in alienum corpus transigat actionem. Quippe uenefici hominis phantasia infensa infantis teneriori corpusculo, febrem affectat puero. Imaginatio febris spiritus febriles uibrat, id est, cholericos, sic ut imaginatio coitus seminales spiritus ad genitalia membra. Cholericus & febrifer spiritus ille perculsus, uapores foetidos atque febriferos, siqui in uenefici hominis corpore sunt, exsuscitat. Hi cum primum incitati sunt, una cum spiritu proruunt illuc tanquam sagittae, quò malefica phantasia, quasi ad signum intenderat. Maximè uerò ex oculis emicant senioris, perque oculos pueri transeunt tanquam ex uitreis materijs, perque materias uitreas radij, spiritusque inficiunt pueri & humores. Ad haec autem maleficia illi sunt omnium potentissimi, quibus nascentibus Saturni malignus aspectus, semenque parentum terrestre, ac uictus persimilis complexionem conflarunt foetidis uaporibus abundantem, & melancholicam. Praeterea saeua Martis potentia bilis igniculos subdit. Hi quando in senio sunt, aetate terrestri & melancholica, morosi sunt ualde, & cuicunque contigerit, acerrimè irascuntur, animonque infensissimo execrantur. Phantasiam certè propter humorem terreum stabilius efficaciusque suis uotis affigunt.","prev":{"citation":"Opera omnia 299.5-8","label":"299.5 to 299.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/299.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/299.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 300.5-7","label":"300.5 to 300.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/300.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/300.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}