{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 301.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 301.1-4","ref":"301.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/301.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/301.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/301.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Hoc munere excellunt illi (ut est apud Platonicos) qui diuino quodam beneficio prę caeteris complexione tem perata coelestique sunt praediti, necnon puris & modicis nutriti cibis, honestis praeterea di uinisque moribus educati. Hi medici saepe sunt generis humani, & corpori cui cupiunt bona, si directi prorsus in Deum pijs uotis ardenter exoptant, illico praestant, praesertim si hominis beneficium accepturi animus sit paratus. Hinc Zoroaster inquit: ἐκτεινας πυρινὸν νοῦν ἔργον, ἐπʼ ἐυσεβιης, ῥευστὸν καὶ σῶμα σαώσεις. id est, Si mentem ardentem ad opus pietatis intenderis, labile corpus seruabis. Talia quaedam miracula facta ab Apollonio Tyaneo Philosopho narrat Philostratus. Rursus à Pythagora, Empedocle & Philolao similia quaedam gesta Pythagorei multi affirmant. Scribit insuper lamblichus, Pythagoricos, quoties narrarentur miracula, facilè solitos credere illa à Deo per diuinas animas fieri. Atque in rebus huiusmodi haec Lini carmina semper habuisse in ore. ἐλπεῖθθα γρὴ παντʼ ἐπεὶ οἀκέστι, οὐδὲν ἀέλπον. ῥάδια πατντα θεῷ τελέσαι, καὶ ἀδύνατον οὐδὲν. id est, Credenda sunt omnia, nihil enim est incredibile. Facilia Deo omnia sunt, nihil est impossibile. Sed redeamus ad illos iam animos, per quos Deus quasi per instrumenta miracula perficit. Quid confert illis ad hanc excellentiam habitudo corporis temperata? ut ratio illorum sit expeditior, nullo excedentium humorum turbata tumultu. Quid modicus purusque uictus? ut non sit anima corporis sui sarcina praegrauata. Quid educatio illa honesta atque pia? Vt & optet hominibus bona, & tanquam Deo quodammodo simi lis adiuuetur à Deo, imò tanquam instrumentum à Deo ducatur. Denique cum ratio sit eminentior phantasia, quando ipsa dedita Deo tota ad unum hoc opus beneficij conferendi dirigatur, remittitur. admodum naturalis ille prior affectus animi, quo proprio corpori compulatur, & ab eo soluta agit in alienum. Potest enim facile ad haec tanquam instrumentum à Deo duci, cum natura sit super corpora omnia, quamuis affectus olim ali quis ad unius gubernationem rapuerit, non aliter ac si sapientissimus rex potentissimusque cuius prouidentiae & ditioni subsint omnes pariter amplissimi regni partes, reliquas negligat ad tempus, partes alicuius amoenitate pellectus, sed amore aliquando partis illius deferuescente, sed ad alias conferat gubernandas.","prev":{"citation":"Opera omnia 300.5-7","label":"300.5 to 300.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/300.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/300.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 301.5-7","label":"301.5 to 301.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/301.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}