{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 302.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 302.1-4","ref":"302.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/302.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/302.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/302.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"Qui huic inspirationi totum se committit, cessat esse anima, fitque Deo regenerante Dei filius, angelus. Idcirco Plato Theologos appellauit Dei filios in Timaeo. Si anima natura sua excedit mundi machinam, perque uires inferiores mira operatur in corporibus etiam alienis, quid illam putamus acturam, quando in caput surrexerit suum, euaseritque angelica? Quod oportet fieri posse quandoque, postquam blandimentis sensuum fit saepe brutalis, & inspiratio Dei esse non debet uanior, quam sensuum blandimenta. Tunc igitur non unum quendam amplius aut tenerum fascinabit, aut sanabit hominem aegrotantem, sed sphaeris imperabit elementorum. Quandiu corpori huic addicta est, parui huius mundi elementa, id est, humores quatuor agitat, eisque calorem, frigus, humorem, siccitatem, colores omnes saporesque inducit, ut supra patuit tum in actu uitali, tum in affectibus phantasiae. Ideo quando soluta ab hoc emergit in amplum, Deo iam plena animalis huius grandioris hu mores, id est, quatuor elementa maioris mundi mouet ut sua. Siquidem iam quasi euasit anima mundi, eius uidelicet mundi partis, erga quam afficitur maximè. Ac sicut eadem hominis anima quae cubitale infantis corpusculum rexerat, regit bicubitum aequè & tricubitum, ac deinde quatuor cubitorum, & decem rursus, ut diciturde gigantibus, ita si usque ad centum creuerit & ducentos, aeque reget. Quod enim naturae ordine & dignitate omnem molem corporis antecedit, non minus totam ipsam molem, quam molis partem implere potest, atque mouere. Si uim ac ipso Deo uidelicet habet uiuifica uis ra tionalis animae in mundi sphaeras, uim quoque habet in eas rationis ac mentis affectus So lo igitur affectu citabit uentos Deo duce, ac coelo nubes inducet sereno, easque coget in pluuias. Rursus sedabit uentos, & aërem serenabit. Quod quidem posse fieri factumue fuisse, Hippocrates Cous, Theologi Mauri & Arabes confitentur, Maurorum princeps Auicebron, Arabum Auicenna.","prev":{"citation":"Opera omnia 301.5-7","label":"301.5 to 301.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/301.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/301.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 302.5-8","label":"302.5 to 302.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/302.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/302.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}