{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 308.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 308.1-4","ref":"308.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/308.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Semper enim nouarum rerum imaginationumque & rationum cumpidi sumus. Semper oculos patefacimus ad quaelibet occurrentia, & lon gissimo amplissimoque prospectu nimium delectamur, imò solo contenti sumus immen so. Semperarrigimus aures ad quaelibet audienda, quod infantes faciunt & adulti, gnari pariter & ignari, atque omnes in arte qualibet artifices, duce natura. Adde quòd domari potest coitus libido, edendi uoracitas minui, ueri autem bonique cupiditas minimè, imò uerò decrescunt illa aetate, haec augetur. Adde insuper, quòd illa corporalia propter aliud appetuntur, haec autem gratia sui. Quantò igitur naturalior est ueri bonique quàm cibi coitusque cumpiditas, tanto magis à naturae duce prouisum est ut finem suum prorsus adipiscatur. Imo uerò ob eam maximè causam naturalior est, quia ad finem acquirendum paratior. Profecto si speciei cuiusque proprietas necessaria est, prudenterque ab autho re disposita, sequitur ut rationalis speciei conatus qui ad totius boni possessionem dirigitur, quasi finem, assequi ualeat quod contendit. Nempe si impossibilis sit finis ultimi consecutio, uniuersa tum species, tum actio speciei contingens est, fortuita, & inanis. Qiuiescit quandoque oculus speciei gratiosae conspectu, quiescit auris melodia, & quisque sensus quandoque suis satiatur & impletur obiectis. Tanta felicitate sensus natura donauit. Ratio uerò istorum regina, quae licet angelis inferior sit, brutis tamen est superior, tam infelix erit, tam artifice naturae neglecta, ut oberret semper, quiescat nunquam. Cer tè in hac uita nunquam. Neque audiendus hic est Arabum aliquis, fingens intellectum humanum, quod hac in uita nequit in singulis, saltem in cunctis hominibus assequi. Pri mò quidem non est intellectus unus in omnibus inter se penitus repugnantibus (quod aliàs ostendemus) deinde neque in cunctis quidem simul hominibus unquam animus habitum exoptatum consequitur. Ac dum in singulis hominibus ad diuina coecus est, ad eadem sermè similiter in cunctis est coecus. Denique non licet fingere nos ipsas diuinarum formarum substantias ex substantijs naturalibus ad uotum comprehendere posse. Hae namque substantiae ad materiam declinant, illae uerò nequaquam.","prev":{"citation":"Opera omnia 307.8","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/307.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/307.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 308.5-8","label":"308.5 to 308.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/308.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}