{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 308.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 308.5-8","ref":"308.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/308.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"Intellectus autem humanus quatenus hoc habitat corpus, eatenus cognoscendo quodammodo ad corporalia uergit. Praeterea naturales effectus, diuinarum causarum uires substantiasque a quare & demonstrare non possunt. Adde, quòd diuinae formae à naturalibus multò magis distant, quàm à naturalibus naturales. Ergo si per uoces non cognoscuntur colores, quod apparet in coecis, multò minus per naturalia unquam diuina comprehenduntur, ut Plato ad Dionysium scribit Syracusanum. Mitto quòd substantia uirtusque diuina tanquam infinita non potest à nobis prius ad uotum percipi, quàm per ipsammet absolutè formemur. Quod quidem in anima huic coniuncta corpori sic affecto perfici nequit. Verùm ut ad propositam huius argumentationem regrediamur, rationis capacitas appetitioque, non quaedam uera, aut bona quaedam, sed omnia integraque requirit. Quae hic ideo nunquam assequi uidetur, ut Plato inquit in Epinomide, quia semper est ambiguus intellectus, semper uoluntas est anxia. Haec igitur animus exutus corpore consequetur. Si bonum uniuersum adipiscetur, immortalitate nullo modo carebit, quae tantum bonum est, quantum mors est malum, quae cunctis priuat bonis. At mens quae uera uidebit omnia, nullis gaudebit bonis si se suspicabatur morituram. Vt ergo secura sit finis adeptio & tranquilla, necesse est mentem de ęterna finis possessione certam esse. Quòd quidem ita confirmat Aurelius Augustinus in libro de Trinitate tertiodecimo. Omnes beati esse uolunt, atque ideo nolunt perire & consumi, quod beati sunt. Nec nisi ui uentes beati esse possunt. Nolunt igitur perire quòd uiuunt. Immortales itaque esse uolunt, quicunque uerè beati uel sunt, uel esse cupiunt. Non autem uiuit beate, cui non adest quod uult. Nullo modo igitur esse poterit uita uerè beata, nisi fuerit sempiterna. Haec ille. Sed ne Panaetiani diffidant ulterius uitam uere beatam homini conuenire, ita concludemus. Cum naturae intellectualis proprium sit, cognitione gustare omne bonum, certe eiusdem proprium est, affectu etiam uesci omni bono, id est, integro. Beatitudo igitur naturae intellectualis est propria.","prev":{"citation":"Opera omnia 308.1-4","label":"308.1 to 308.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/308.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/308.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 309","label":"Cap. II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/309","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/309"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}