{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 31.5-8","citation":"Ficino, Opera omnia 31.5-8","ref":"31.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/31.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/31.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Ostendit Messiam Deum fore, regnum eius spirita le, mundique alterius. Venturum illum Octauiano imperante, sub quo uniuersalis, & diu turna paxfuit. Monarchia mundi latissima, felicissimaque, & orbis uniuersi descriptio. Quòd autem haee regi Ezechiae accommodari non possunt, patet, quia subdit: multiplicabitur eius imperium & pacis eius non erit finis. Item, super solium Dauid, & super regnum eius sedebit ut confirmet illud, & corroboret usque in seculum. Hęc solum ad di uinam animarum pacem, & imperium spiritale pertinere possunt. Vnde Moses Aegyptius in Epistol. ad Affricanos exponit de Messia puero nato sex illa nomina, s. ilicet ad mirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri seculi, princeps pacis. Sed cur translatio septuaginta loco sex uerborum ponit solum, magni consilij angelus? Quia cum diuina eloquia Ptolemaeo Gentili interpretarentur, saepe quae ad Christi diuinitatem pertinent, uel oraetermiserunt, uel mutauerunt, ne forte ille putaret ludaeos existimare Messiam esse Deum in quantum homo, & Deum à summo Deo diuersum, duosque Deos esse. Sed Christi diuinitatem Hebraicus textus, Chaldaeusque & translatio ex Hebraeo declarant. Deridendi uerò sunt ludaei quidam, qui in superioribus Esaiae uerbis dici uolunt uocabitque potius, quàm uocabitur. Nam interpretes LXX. uocabitur transtulerunt, & Chaldaea translatio monstrat, uocabitur esse dicendum. Micheas. Et tu Bethleem Eufrata nequaquam minima es in millibus luda, ex te enim egredietur, qui sit dominator Israël, & egressus eius sicut ab initio ex diebus ęternitatis. Chaldaeus textus post egredietur adiungit, Messias, ostendit Messiam tanquam Deum ab aeterno fuisse, & tanquam hominem ex Bethleem egressurum. Quisquis ergo de rege Bzechia puro homine, & temporali hoc exponit, manifestè delirat. Rabi autem Salo mon Messiae regi accommodat. Zachar. Exulta satis filia Syon, iubila filia lerusalem, ecce rex tuus uenit tibi sanctus. (Aliter, lustus) & saluator, ipse pauper ascendens super asinam & pullum eius & disper gam quadrigam, & Effrain, & equum de Ierusalem dissipabitur arcus belli, & loquetur pacem Gentibus, & potestates eius à mari usque ad mare, & à fluminibus usque ad fines ter rae Rabi Salomon ludaeus hunc locum exponens dicit, uerba haec non posse nisi, de Messia rege intelligi, cui caeteri ludaei consentiunt. Ex quo patet Messiam uenturum fuisse legusalem, tanquam inopem, & super asinam, regnumque eius non fore terrenum, & salutem ab eo animarum potius, quam corporum: & per solam sanctitatem, imò & mortem: Adiungit enim Zacharias: Tu autem in sanguine testamenti tui misisti uinctos tuos de lacu, id est, antiquos ex limbo.","prev":{"citation":"Opera omnia 31.1-4","label":"31.1 to 31.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/31.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/31.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 32.1-4","label":"32.1 to 32.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/32.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/32.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}