{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 310.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 310.1-4","ref":"310.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/310.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/310.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/310.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Quid autem quaerit aliud, nisi ut per intellectum sciat omnes, per uoluntatem omnibus perfruatur? Vtroque autem modo fieri cuncta conatur. Sicut sensus, puta uisus, colores non cernit, nisi colorum induat formas, fiatque unum ex uidendi potentia & formae uisibilis actu, ceum ex aëre lumineque sit unum. Ita neque intellectus res ipsas cognoscit, nisi uestiatur formis rerum cognoscen darum, fiatque ex intelligendi potentia, & formae intelligibilis actu unum, quorum unio nem una actio comitatur. Vna enim intelligendi operatio est utriusque. Quis item neget ex materia corporali, & forma illi tributa tem unam fieri, cum ex illo composito unus proueniat actus, unusque motus? Multo autem magis (ut placet Platonicis & Auerroi) unum quiddam fieri oportet ex potentia, formaque rei intelligendae, tum quia saepe stabi lior ex ijs prouenit compositio (saepe enim diutius manent unà quàm materia corporalis, eiusque forma) tùm etiam quia intellectus ipse forma quaedam est, forma, inquam, inhians materiae instar ad formam ulteriorem. Ideò magis conuenit cum forma suscipienda, quàm conueniat cum forma propria materia corporalis. Omnes enim formae in mum di materias à superna mente descendunt, quocirca cum mente nostra multo magis conueniunt, quàm cum materia. Denique mens quantò est praestantior, quam materia, tantò efficacius formam, quam exoptat sibi adsciscit & unit. Neque credendum est animum sibi minus unire quę capit, quàm corpus. Corpus enim cibos, uel diuersissimos in suam uertit substantiam, anima concoquente. Ita & animus, quę accipit, imò concipit, in se uer tit, & mulio magis. Siquidem dimensiones corporum mutuam in corporibus impedi unt unionem, spiritalia uerò sunt unioni admodum aptiora. Itaque rationes rerum intellectuarum magis in substantiam transeunt intellectus, ut uult Plotinus, quàm in sub stantiam corporis alimenta. Per haec patet, ex mente nostra & forima rei intelligendae unum aliquid fieri. Quod autem ita subit alicuius formam, ut ex ea seipso reddatunum, illud ipsum fermè euadit, cuius subiuit formam. Quis nesciat materiam aëris quando ignis formam suscipit, effici ignem, aut igneam? Ideo intellectus penè res illa sit, quam intelligit. Fit, inquam, actu res illa. Nam & potentia, & quodammodo habitu res eadem erat etiam priusquam intelligeret, ut Plotinus existima:.","prev":{"citation":"Opera omnia 309-2","label":"Cap. III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/309-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/309-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 310.5-8","label":"310.5 to 310.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/310.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/310.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}