{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 316.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 316.1-4","ref":"316.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/316.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/316.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/316.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":335,"text":"In hac autem ulta boni possessio neque pura est, quoniam naturalis quidam affectus animae erga corpus, primique ipsi sensuum motus, mentes uitorum uel excellen tissimorum distraliunt & perturbant. Neque integra, oportet siquidem omne illud cui na turaliter inest ad actus aliquos potentia nixusque, ad eos ipsos peruenire omnino, si quando sit quieturum. Cum ergo insit intellectui humano capacitas naturalis atque conatus ad formas rerum omnium percipiendas & possidendas, tunc demum finem suum naturalem consecutus erit, cum adeptus fuerit omnes. At quia in hac uita talem numquam habitum adipiscitur, bonum hic integrum nunquam possidet, neque stabilis. Quippe bonum nostrum in actione quadam consistit expedita, secura, continua. Omnis autem hominum in terra uiuentium actio, impedimentum aliquod & pericu lum interpellationemque patitur. Quid, quòd quaecunque longiore ad incrementum indigent tempore, solent diutius cum sunt adulta perseuerare? Homo uerò usque ad extremam senectutem contendit obnixè ad felicitatis habitum acquirendum, quem tandem ex parte quadam percipit, eumque in hac uita ad tempus quam breuissimum possidet. Quapropter ut habitus, qui ex parte est acquisitus, impleatur quandoque, & qui diutissimè creuit, permaneat diutissime, necesse est animam corpori superesse. Quę quoniam hic Italiam sequitur fugientem, neque patrium portum attingit, solicitatur moeretque assiduè. Porrò, quod mirabile est, quotiens otiosi sumus, totiens tanquam exules incidimus in moerorem, quamuis moeroris nostri causam aut nesciamus, aut certè non cogitemus. Ex quo factum est, ut homo nequeat solus uiuere. Nam caeterorum hominum societate, ac insuper multiplici oblectamentorum uarietate, latentem perpetuamque moestitiam expellere posse putamus. Sed fallimur heu nimium. Sanè in medijs uoluptatum ludis suspiramus nonnunquam, ac ludis peractis discedimus tristiores. Idem accidit nobis quod illis, qui esuriente stomacho dormientes insomnia comedunt, nec implentur, quia non imaginem cibi, sed ipsum cibum stomachus appetebat. Nos quoque menti nectar, id est, uisionis paternae gaudium sitienti, offerimus lethales Lethaei fluminis aquas, dum umbratiles adhibemus ludos corporalium uoluptatum, quae falsae uoluptates sunt, non solum quia breuissimae, ac plenae solicitudinis, sed quia mixtae dolori. Siquidem appetitio indiga, dolor quidam est. Voluptates autem corporis tamdiu percipiuntur, quamdiu egestas & appetitio permanet. Meritò igitur oblectamenta terrena non implent animum, sed titillant.","prev":{"citation":"Opera omnia 115.5-8","label":"115.5 to 115.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/115.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/115.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 316.5-8","label":"316.5 to 316.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/316.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/316.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}