{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 317-3","citation":"Ficino, Opera omnia 317-3","ref":"317-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317-3.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Cap. V. Quomodo mens insit corpori. T quónam pacto rationalis anima coniungitur corpori? Non ut solidum corpus solido. Nam corpora haec solida, quae solo tactu iunguntur, neque simul sunt omnino, neque simul agunt, ut anima atque corpus simul omnino sint, simul & oA. Aperantur. Proinde omnium absurdissimum esse uidetur, animam efficacissimam uitalis motionis originem, densis crassisque corporibus comparare, quae quantò magis corporeae proprietatis dicuntur habere, tantò minus naturalis actionis uitalisque motionis possidere uidentur. Nam si diuidantur, remanent dissipata, neque, sicuti puriora solent, mox in suam redeunt unionem. Contrà uerò, quae quàm minimum corporeae crassitudi nis habent, dum uidentur à solidioribus percuti, ictum facillimè uitant, dum penetrari, efficacissime penetrant, dum diuidi, adeò in unitatem suam uelociter reuertuntur, ut dis cessisse ab ea minimè uideantur. Igitur, ut dicebamus, anima non ut solidum corpus solido iungitur. Rursus non ut aqua uino: corpora enim haec mollia mutua mixtione uim priorem amittunt, ac desinunt esse quod erant. Anima quum sit incorporea, neque materiam cum hoc corpore communem habeat, non potest cum corporis huius qualitate mi sceri, atque confundi. An fortè sicut calor ignis aqua? Hoc potius modo: Calor siquidem non est corpus, ideò est similior animae. Sed neque id satisfacit nobis: nam pars caloris in aquae parte est, non totus in tota. Forsitan ut uox aëri: uox enim forsitan una eademque tota est in qualibet aurae parte, cum tota audiatur in qualibet. Mouet aures, nunciat aliquid intellectui. Quemadmodum anima tota est in qualibet particula corporis. Corpus regit simul atque intelligit. Sed nescio quid fragile uox habet, & passioni subiectum. In fractione aëris nascitur, leuique retruditur aura. Sed habeo interim similius aliquid, uideli cet imaginem coloris in aere ad oculos uenientem. Spiritalis haec est, currit momento, attingit procul, tota occurrit ubique, uenti non patitur impetum, pingit aerem, format uisum. Simile admodum est id quidem, sed hoc differt, quòd aerem non regit, neque gubernat, sicut anima corpus. Sed ecce gubernat nauem aliquam gubernator, & est in naulNum ita & anima se habet ad corpus?","prev":{"citation":"Opera omnia 317-2","label":"Cap. IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 138.1-2-4","label":"138.1 to 138.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/138.1-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}