{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 317.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 317.1-4","ref":"317.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Cap. VIII. Vperest ut de duodecima illa Dei dote loquamur, per quam seipsum amat & co lit, quam homines duobus sibi modis uendicant. Primo, quòd omnes non modo ut caetera faciunt cuncta, se diligunt & tuentur, uerumetiam colunt seipsos magnopere, & quasi quaedam numina uenerantur. Id agunt prudentes quatenus externa & corporalia animo tanquam principi subigunt. Toti ex mente pendent tanquam ex Deo. Augustam quoque suae mentis maiestatem uelut diuinam statuam uilibus cogitationibus terrenisque sordibus temerare nefas existimant. Quę quidem notio naturalis humano generi pudorem uerecundiamque ingenuit, ut non modò aliorum hominum conspectum quasi diuinorum, uerumetiam propriae mentis conscientiam (quod praecepit Pythagonras) tanquam Dei faciem uereamur, quae nos assiduè malefactorum poenirentia stimulat, etiam si poenam non meruamus. Bene autem factorum oblectat memoria. Quasi coelestis animus à terrenis uitiorum maculis semper abhorreat. Idem imprudentes quodammodo faciunt, sed à prudentioribus in consummando hoc opere superantur. Idem rursus, sed aliter agunt homines dementissimi, prout nimium placent ipsi sibi, pertinacissime in sua persistunt opinione, sententiam suam tanquam diuinum decrerum mordicus tenent. Cuncti denique homines, excellentissimos animos, atque optime de humano genere meritos in hac uita, ut diuinos honorant, solutos à corporibus adorant, ut Deos quosdam Deo summo charissimos, quos prisci Heroas nominauerunt. Tanta uerò ad se & ad suos reuerentia non apparet in bestijs, nedum uilioribus, sed neque etiam in maioribus. Atque hic primus est modus, quo homines diuinum imitantur cultum, uidelicet quia seipsos ut Deos colunt. Est & alter quia scilicet soli nos animantium omnium colimus Deum, soli nos Deum affectu, gestibus, uerbis, delubris, sacrificijs honoramus. Quod Plato in Protagora maximum esse uult nostrę diuinitatis iudicium, quòd soli nos tanquam sortis diuinae participes, ob cognationem quandam Deum agnoscimus & cupimus tan quam authorem, inuocamus & amamus ut patrem, ut regem ueneramur, timemus ut Dominum. Sicut enim Sol sine Sole non cernitur, sicut aer sine aëre non auditur, ac ple nus lumine oculus uidet lumen, plena aëre auris audit aërem resonantem, ita neque Deus sine Deo cognoscitur. Sed animus Deo plenus tantum in Deum dirigitur, quantum & diuino lumine illustratus agnoscit Deum, & diuino calore accensus sitit eundem.","prev":{"citation":"Opera omnia 317","label":"Cap. VI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317"},"next":{"citation":"Opera omnia 317.5-6","label":"317.5 to 317.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/317.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/317.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}