{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 319","citation":"Ficino, Opera omnia 319","ref":"319","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/319","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/319","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/319.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Si Deus summa sapientia est, homo tanto est sapientior cęteris animalibus, quanto Deo haeret propinquius. In hac autem ap propinquatione se iudicat immortalem. Quia uerò iudicium huiusmodi uerum est, quod fit ab animo, tunc quando est alijs animalibus & hominibus sapientior, uerum est esse animum sempiternum. Si prima ueritas non potest fallere, non falletur spes immortalitatis à prima immortalitate usque adeò nobis inserta, ut inuitis reclamantibusque omnibus inter quae uersamur, spem eiusmodi semper retineamus. Si prima bonitas non est malesi ica, auiditas primi boni nobis ab illa infusa non priuat nos temporalibus bonis, nisi ut tribuat sempiterna. Si opinio quaeque eò uerior est, quò melior, atque eò melior, quò meliores efficit opinantes, opinio immortalitatis omnium uerissima est, quia prae caeteris optimos, excellentissimos homines, ideoque felicissimos efficit. Quis ignorat id in natura hominis uerissimum esse, quod maximè ad perfectionem conducit humanam? Si intellectus natura amat Deum tanquam ipsum uerum bonumque, ac Deus & amat intellectum, praesertim pium, tanquam ipsi cognarissimum, & redamat tanquam amantem, fit ut naturalis quaedam inter eos sit amiciua. Amicitiae finis est uitae communio. Potest ergo Dei uita intellectui communicari, ea uidelicet ratione, qua amatur ab illo. Siquidem talis est samicitiae finis, qualis est amicitia, atque contra. Amatur uerò desideraturque perpetua. Quod inde confirmari uidetur, quia eum boni proprium sit allicere ad se cuncta, seque icunctis communicare, necesse esse infinitum bonum, qui Deus est, trahere communicareque infinite. Ideo communicat cuique se ad uotum, quia idem ipse Deus communicat, qui & traxit. Intellectus autem non minus secundum naturam exoptat perpetuam Dei uitam, quam certam illius intelligentiam. Denique si Deus beneficus, imò ipsa beneficen tia est, officio gratitudinis carere non potest. Non potest autem gratus esse erga eum, qui diuini cultus amore uitam amittit praesentem, nisi post hanc uitam. Religionem esse humano generi maximè omnium propriam & ueridicam.","prev":{"citation":"Opera omnia 118.8","label":"Cap. VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/118.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/118.8"},"next":{"citation":"Opera omnia 319-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/319-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/319-2"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}