{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 320.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 320.1-4","ref":"320.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/320.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/320.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Atsi quis curiosus affirmet bestias insuper nonnullas coelestia uenerari, (quod ego minimè credo) respondebunt Platonici, huiusmodi bestias uel aliud quoduis tunc facere, cum coe lestia honorare uidentur. Vel si fortè honorant, tamen nescire quid agant. Vel si sciunt, eas quoque intelligentiae immortalitatisque participes esse. Sed reuera, ut ad propositum reuertamur, perfectissimum animal ea proprietate maximè tum perfectione pollet, tum ab inferioribus discrepat, qua perfectissimis, id est, diuinis coniungitur. Rursus si homo animalium mortalium perfectissimus est, qua ratione est homo, ex ea pręcipuè dote est omnium perfectissimus, quam inter haec habet ipse propriam, animalibus non communem. Ea religio est. Per religionem igitur est perfectissimus. Si religio esset inanis, per eam rursus omnium foret imperfectissimus, quoniam per eam, ut paulò antè exponeba mus, dementissimus foret atque miserrimus. Non potest autem per eandem sui partem ita contraria perpeti, ut per eam tùm summè perfectus sit, tùm summopere imperfectus. Est igitur religio uera. An ignoramus uaticinium illud quod à tota aliqua animalium specie fit, uerum esse? Reptilia multa oriente Sole è terrae sinu erepunt, aëris caligo protenditur. Cornicum plurima turba uesperè à certa aëris plaga peruolat, uenti praenuntiantur. Communi quoque hominum uaticinio religio uera est. Omnes namque semper ubique colunt Deum uitae futurae gratia. Verum est igitur uitam aliam fore, si modo perfectissima species animalium uerissimum habet iudicium illud, quod sibi est maximè omnium naturale. Talem autem esse religionis assertionem apparet non solum ex eo, quòd solius hominis est, uerùm etiam ex eo quod omnes hominum opiniones, affectus, mores, excepta religione, mutantur. Cum religionem dico, instinctum ipsum omnibus Gentibus communem naturalemque intelligo, quo ubique & semper prouidentia quaedam regina mundi cogitatur & colitur. Ad quam certe pietatem causis praecipuè tribus inducimur. Primò quidem naturali quadam (ut ita loquar) sagacitate, ab ipsamet prouidentia nobis infusa, deinde philosophicis rationibus ex ipso aedificij ordine architecti prouidentiam comprobantibus, postremò propheticis uerbis, atque miraculis, Quod uerò modo de Propheta dixi, operae pretium est deinceps argumentis quae & Plato in Protagora & Auicenna adducit in Metaphysicis, confirmare.","prev":{"citation":"Opera omnia 319-2","label":"Cap. IX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/319-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/319-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 320.5-8","label":"320.5 to 320.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/320.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/320.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}