{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 321.5-6","citation":"Ficino, Opera omnia 321.5-6","ref":"321.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/321.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/321.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":180,"text":"Nam pueri cum lacte religionem sugunt, & in ijs permanent, quae imbiberunt quousque in adolescentia ratio excitentur, quae sua natura singularum rerum causas rationesque requirit. Si in hac aetate, aut ea studia capessant, aut in eos sermones incidant, quibus diligenter rerum causae perquirantur, incipiunt quasi nihil uelle asseuerare, nisi cuius ipsi rationem perspexerint. Tunc primum religionem magna ex parte post tergum abijciunt, nisi forte legibus, seniorumque consilio se committant, quia diuinorum occultissimae rationes longo uix tandem tempore, exquisitissima diligentia, purgata mente perspiciuntur. Adolescentes illi rationes huiusmodi nondum attingunt, & quia nihil ferme asserunt cuius non uideant rationem, si proprio confidant iudicio, religionem quodammodo negligunt. Nonnulli in hac opinione constituti, Aristippicis uoluptatibus sese dedunt, tandem nihil amplius de religione, nisi tanquam de anilibus fabulis cogitantes. Alij uerò Pythagoreo ritu purgant mentem à sensibus per morales, Physicas, Mathematicas, Metaphysicas disciplinas, ne tanquam superiores illi lippos adhuc oculos in diuinum Solem subitò dirigentes, caligare cogantur, sed gradatim progredientes, lumen diuinum in moralibus primò tanquam in terra, secundo in Physicis, tanquam aqua, tertiò in Mathematicis, tanquam in Luna, quartò Metaphysicis, tanquam in Sole perspicuè salubriterque perspiciant.","prev":{"citation":"Opera omnia 321.1-4","label":"321.1 to 321.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/321.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 322.1-3","label":"322.1 to 322.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/322.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}