{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 322.1-3","citation":"Ficino, Opera omnia 322.1-3","ref":"322.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/322.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/322.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/322.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Hos appellat Orpheus Musarum legitimos Sacerdotes, qui tandem in aetate maturiori de religione sentiunt multò melius, quemadmodum legimus apud Platonem in Epistola ad regem Dionysium, in Phaedro in primo de repub. in decimo le gum. Mouet autem iuuenes Plato ne temerè de diuinis sententiam ferant, sed credant legibus donec aetas ipsa doceat, uel per eos disciplinarum gradus quos narrauimus, uel per experientiam, uel per quandam animae à corpore separationem, quam moderata senectus adducit, ut anima in ea aetateres à corporibus separatas, quasi e proximo uidens clarius discernat, quam consueuerit. Quapropter cum Plato Dionysio adhuc iuueni diuina quaedam mysteria sub quodam uelamine tradidisset, adiunxit primum, ut ea diligenter examinaret, nullum enim hoc studium beatius esse posse. Deinde caueretne in hominem imperitorum aures haec exciderent, quia nulla sint apud uulgus quidem magis ridicula, apud uiros autem bono ingenio praeditos magis mirabilia & diuina. Addit insuper, diuina mysteria, postquam frequentius, imò semper examinata sunt, uix tandem multo labore tanquam aurum purgari atque lucere, ut etiam multi, & illi quidem acutissimi eruditissimique, cum talia in iuuentute, atque etiam in trigesimo aetatis anno audientes tanquam incredibilia reprobauerint, postea tamen siue maturioris aetatis siue diligentioris examinis beneficio, siue potius diuina (ut alibi dicit) reuelatione, talis tanquam omnium probabilissima manifestissimaque concesserint, contraria uerò tanquam falsa damnauerint. Haec Plato. Accedit ad hęc, quòd multi in quauis arte excellentes uiri, uel Me lancholici sunt, quales Heraclitus, Aristoteles, Chrysippus fuerunt, uel fiunt, quales Democritus, Zeno Citticus, Auempaces Arabs, Auerrois euaserunt. Hic humor frigidus est, siccus & ater, quae quidem tres qualitates tribus illis contrariae sunt in quibus uitae consistit uigor, calori uidelicet, & humori, spirituique perlucido. Talis itaque humor, tanquam uitae contrarius aufert spem uitalem, & animo suspicionem inijcit contra uitam, quo fit ut de immortalitate animi nonnunquam ambigant & diffidant. Quod sibi conti gisse scribit Auempaces.","prev":{"citation":"Opera omnia 321.5-6","label":"321.5 to 321.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/321.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/321.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 322.4-6","label":"322.4 to 322.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/322.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/322.4"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}