{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 324.1-4","citation":"Ficino, Opera omnia 324.1-4","ref":"324.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/324.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/324.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/324.1.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Quod quidem in Protagora Plato confirmat dicens: homines etiam antequam congregarentur, uel loquerentur, uel artes aliquas exercerent, statim ab ini tio obnaturalem cognationem Deum adorauisse, arasque & sacra fecisse. Proinde tam du rum religionis iugum, tot bonis uitae contrarium, quandoque homines alicubi reiecissent, si ficta esset, neque ueritatis stabilitate constaret. At inquiet forte Protagoras non esse naturalem religionem, sed uideri, quoniam à tenetis unguiculis eam combibimus. Nos ita Protagorae respondebimus, eum ab infantia loqui & bibere didicisse, nihilominus tamen naturalem esse sermonem atque potum. Vbique & semper loquuntur homines, atque bibunt, quoniam est naturale. Sed alijs temporibus atque locis, alio ordine loquuntur & bibunt, quoniam operationis ordo opinione constat potius quàm natura. Similiter apud omnes Gentes omnibus seculis adoratur Deus, quia naturale est, quamuis non ijsdem sacris ac modis. Sermo quia naturalis est, suum attingit finem, id est, uoluntatem alterius alteri declarare. Potus quoque suum, id est, corporis humorem instaurare. Religio cur suum non nanciscatur, non uideo. Suus finis est frui Deo, suum uotum, perpetuò frui. Tertia obiectio & solutio. N feruntur homines ad religionem syderibus, quod tertio obijciunt impij. Mi nimè. Nempe humoribus corporum sydera suffragantur. Religio est inimica μ corporibus. Neque altius desiderium infundere coelum potest, quàm sphaerarum Acoelestium, quas etiam spernit homo religiosus. Adde quòd religio fatum damnat, & asserit libertatem. Quonam igitur pacto idipsum ut fato repugnet, habebit à fatis? Praeterea coniunctio quaedam Planetarum fertilitatem praestat, opposita uerò penu riam. Haec pestem, illa salubritatem, bellum similiter, atque pacem. Videmus dona coelorum, quàm cito in contraria permutentur. Itaque si Deum colere cogit certa quaedam positio syderum, breui positio contraria è memoria hominum diuinos delebit honores. Nusquam tamen & nunquam religionis facta est intermissio, licet aliàs, & alibi aliter Deus sit honoratus. Quae etiam uarietas humanarum mentium est secuta consilia, quae astris nequaquam subijciuntur. Humana quippe mens natura sua tanquam diuina ad Deum sentiendum colendumque ducitur & timendum, sicut natura sua ad amandum bonum, malumque uitandum. Veruntamen per liberam suę consultationis electionem, Dei colendi uariat ritus, sicut etiam ad bonum uarijs graditur callibus pro aibitrio.","prev":{"citation":"Opera omnia 323.5-8","label":"323.5 to 323.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/323.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/323.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 324.5-7","label":"324.5 to 324.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/324.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/324.5"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}