{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 327.5-7","citation":"Ficino, Opera omnia 327.5-7","ref":"327.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/327.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/327.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/327.5.md","author":{"name":"Ficino","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"probauit utrunque intellectum, scilicet agentem atque capacem, esse perpetuum, addidisse solum hunc, scilicet ex utroque mixtum, esse talem, passiuam uerò rationem; id est, phantasiam, minimè. Quam ob causam conclusisse, nos post obitum humanarum rerum non reminisci, quoniam ha rum recordatio per conuersionem ad phantasmata, ac propter affectum ad corporea fie ri solet. Quòd ergo, inquit, non reminiscimur, ideo Themistius uult esse additum, ut indicaret animos post obitum uiuere, pluresque animos, sed nihil esse mirum si corporalium non reminiscantur, quòd si perire animos putauisset, nulla fuisset ratio assignanda ob quam minimè recordentur. Sed ad Auerroem redeamus. Narratio opinionis Auerrois. Verrois cumm apud Aristotelem saepè legeret intellectum proculdubio nihil habere naturae corporalis mortalisque admixtum, sic accepit, ut inde tria conclu deret. Primum, intellectum non esse corpus, id est, non componi ex materia atque forma. Secundum, non esse qualitatem aliquam cum corpore diuisibilem, aut ullo modò à corpore dependentem. Tertium, non esse formam talem, ut queat corpus perficere, uiuificare, & regere, atque ita haerere corpori, ut ex materia & intellectus substantia unum fiat compositum, cuius esse sit unum. Primum & secundum damus Auer roi, tertium, si Peripateticos ueteres sequimur, nullo modo concedimus. Negat substantiam intellectus esse posse formam perfectricem corporis, actumque uiuificum. Prima illius argumentatio huiusmodi est. Si intellectus esset talis corporis actus, ex eo & corpo re unum nasceretur compositum, & unum esse compositi.","prev":{"citation":"Opera omnia 327.1-4","label":"327.1 to 327.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/327.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/327.1"},"next":{"citation":"Opera omnia 328.1-4","label":"328.1 to 328.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ficino/opera-omnia/328.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ficino/opera-omnia/328.1"},"credit":{"text":"Ficino, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}